Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante, Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus, urgente genuino vigore, pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset fortuna[*](fortuna, added by Wagner.) flatu tandem secundo.

Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie

v1.p.202
progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii (si suffecerint) commoturus.

Quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit, documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.

Videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc invenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum. Namque incrementis velocibus ita domi forisque colluxit, ut prudentia Vespasiani filius Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indigine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.

Et quoniam (ut Tulliana docet auctoritas) omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta, tune multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris, hac ratione deberent, quod adulescens primaevus, ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus, ex Academiae quietis umbraculis, non e militari tabernaculo, in pulverem Martium tractus, strata Germania, pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis afflixit.

v1.p.204