Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Huic igitur malo ultra apposita iam proserpenti, si dum patitur tempus, occurrerit nostri vestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium detumescent, et imperii fines erunt intacti. Restat ut venturorum[*](ut uenturorum, Her., cf. xxi. 10. 2; rotorum, Hagendahl; ucturum, V.) spem quam gero secundo roboretis effectu.

Iulianum hunc fratrem meum patruelem (ut nostis,) verecundia qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum, iamque elucentis industriae iuvenem, in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis (si videntur utilia) etiam vestra consensione firmandis.

Dicere super his plura conantem, interpellans contio lenius prohibebat, arbitrium summi numinis id esse non mentis humanae velut praescia venturi proclamans.[*](proclamans, W2, Clark, c.c.; praedans, V.)

Stansque imperator immobilis dum silerent, residua fidentius explicavit: Quia igitur vestrum quoque favorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens vigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperante deo delatum[*](prosperante deo delatum, Novák, cf. xviii. 6, 3, etc., pro re speratum, Her.; prope speratum, V.) exsurgat; cuius praeclaram indolem bonis artibus institutam, hoc ipso plene videor exposuisse quod elegi. Ergo eum, praesente nutu dei caelestis, amictu principali velabo.

Dixit moxque indutum avita purpura Iulianum,

v1.p.170
et Caesarem cum exercitus gaudio declaratum, his alloquitur contractiore vultu submaestum:

Recepisti primaevus originis tuae splendidum florem, amantissime mihi omnium frater; aucta gloria mea, confiteor, qui iustius in deferenda suppari[*](suppari, Cornelissen; superari, V. ) potestate nobilitati mihi propinquae, quam ipsa potestate videor esse sublimis.

Adesto igitur laborum periculorumque particeps, et tutelam ministerii suscipe Galliarum, omni beneficentia partes levaturus afflictas: et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime, turbatosque subsidiis fulciens, modesteque[*](modesteque, Clark; modeste **** (formerly quid), V.) increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignavis.

Proinde urgente rei magnitudine, perge vir fortis, ducturus viros itidem fortes. Aderimus nobis vicissim amoris robusta constantia, militabimus simul, una orbem pacatum, deus modo velit quod oramus, pari moderatione pietateque recturi. Mecum ubique videberis praesens, et ego tibi quodcumque acturo non deero. Ad summam i, propera sociis omnium votis, velut assignatam tibi ab ipsa re publica, stationem cura pervigili defensurus.

v1.p.172