Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere

v1.p.174
copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.

Indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.

Quo maerore perculsus, velut primo adventantium malorum auspicio, murmurans querulis vocibus saepe audiebatur: nihil se plus assecutum, quam ut occupatior interiret.

Cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem[*](impetrahilem, Val.; insperabilem, Pet.; imperabilem, V.) honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas, proculque visum plebs universa, cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo cernens: communiumque remedium aerumnarum in eius locabat adventu, salutarem quendam genium affulsisse conclamatis negotiis arbitrata.

anus quaedam orba luminibus, cum percontando quinam esset ingressus, Iulianum Caesarem comperisset, exclamavit hunc deorum templa reparaturum.

v1.p.176

Proinde quoniam—ut Mantuanus vates praedixit excelsus—maius opus moveo[*](So the text of Ammianus; see note on translation.) maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.