Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens, multa spectati iudicis documenta praebebat, in audiendo celerior,[*](celerior, or celerrimus, Clark, c.c.; celeri, V.) in disceptando iustissimus, natura benevolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur, et inclinatior ad damnandum.[*](damnandum, Bentley, Erfurdt; amandum, V.)

Prima igitur causa[*](causa, vulgo; ars, BG; aut, V.) seditionis in eum concitandae vilissima fuit et levis. Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum

v1.p.160
incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.

Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem; difficilis ad pavorem, recta tetendit, adeo ut eum obsequentium pars[*](obsequentium pars, G; obsequens praefecturae apparitio, Seeck; obsequen (lac. of 12 letters), V.) desereret, licet in periculum festinantem abruptum.

Insidens itaque vehiculo, cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis tumultuantium undique cuneorum, veluti serpentium vultus, perpessusque multa dici probrosa, agnitum quendam inter alios eminentem vasti corporis rutilique capilli, interrogavit, an ipse esset Petrus Valuomeres (ut audierat) cognomento; eumque cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi compertum, reclamantibus multis, post[*](pos, V.) terga manibus vinctis, suspendi praecepit.