Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Habita igitur deliberatione multiplici, id[*](id, added by Gardt.; V omits.) potissimum tractabatur, quo commento Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret. Et[*](et, added by Val.; V omits.) probabili argumento ad[*](ad, E2G; V omits.) firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Ursicino successore cum potestate rediret intacta.

Post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas necessitates publicas ei coniunctis, inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes propinqui et

v1.p.148
familiares.[*](omnes propinqui et familiares. iamque, BG; omni (lac. of 21 letters) Iamque, V.)

Iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia,[*](tristia, EAG; accidentia, Clark; haberet tristitia recidentia, V.) quod in locum suum[*](locumsuum, Her.; locos (from locis) sunt. ) secunda substituunt,[*](V has lac. of 10 letters at end of page; no lac., BG.) mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis: Et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miseris[*](miseris, Kiessling; seris, V.) et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.

Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via[*](aeria quadam uia, Novák; aeria uia quadam, Clark, cf. xviii. 6, 3; aeraria quadam, V. ) antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.

Namque convena undique multitudine trepide coepta fundante, coactisque copiis multis, pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli, per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux flexibilis[*](flexibilis, Bentley; flexilis, Pet.; fiebilis, V.) verteretur; quo variis

v1.p.150
assentandi figmentis in mollius vergente securitate, nihil metuens hostile deciperetur.

Cuius rei finis arduus videbatur; erat enim cautius observandum, ut appetitus opportunitati obtemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes. Qui si eluxissent intempestive, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos.

Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso cervices, adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis colebatur et intimus: facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam secretius de rerum summa consultaretur.

Aegre ferebat Silvanus ad[*](ad, W2BG; V omits.) consulatum potestatesque sublimes elatis indignis, se et[*](et, W2BG; V omits.) Ursicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros, ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione ignobili crudeliter agitatus, commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur; et haec assidue clam querebatur et palam.

Terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis, et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.

In hoc aestu mentis ancipiti, ad effectum tendens consilium occulta indagine,

v1.p.152
sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione colloquio, Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et[*](fidei et, G in lac. of 22 letters; two letters are erased at the end.) ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.

Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, Silvanum[*](Siluanum, W2G; signorum, Mommsen (signiorium, B); signarum, V.) extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem, densis gladiorum ictibus trucidarunt.

Ita dux haut exsilium meritorum hoc genere oppetit mortis, metu calumniarum, quibus factione iniquorum irretitus est absens, ut tueri possit salutem, ad praesidia progressus extrema.

Licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta, Franci quidem sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.

Evenerat autem

v1.p.154
ut,[*](ut antequam, Traube, Clark (ut before Siluanus, BG; before Romae, Val.); tantae quam, V.) antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, Romae in Circo maximo populus, incertum relatione[*](relation , Bentley; ratione, V.) quadam percitus an praesagio, Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret.

Igitur Silvano Agrippinae (ut relatum est) interfecto, inaestimabili gaudio re cognita princeps, insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus assignabat, eo more quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.

Tantumque afuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. Idque scrutari iusserat artius interrogate Remigio, etiam tum rationario apparitionis armorum magistri, cui multo postea Valentiniani temporibus laques vitam in causa Tripolitanae legationis, eripuit.

Post quae ita completa, Constantius ut iam caelo contiguus, casibusque imperaturus humanis, magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes, ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem, quia blandiri nesciebat; et Dionysium intentasse poetae mortem, cum eum recitantem proprios versus absurdos et

v1.p.156
inconcinnos, laudantibus cunctis, solus audiret immobilis.

Quae res perniciosa vitiorum est altrix. Ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat locus.