Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Exoritur iam hinc rebus afflictis, haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum, exstincturus omnia simul, ni Fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit, impendio formidatum.

Cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia, barbaris licenter grassantibus, nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector, ut efficax ad haec corrigenda, principis iussu perrexit,[*](principis iussu perrexit, Val.; primum ipsius superrexit, V.) Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret.[*]( gravabatur . impingeret, BG in lac. of about 3 lines in V.)

Dynamius quidam[*](Dynamius quidam, Val. added; G has lac. of 3 letters.) actuarius sarcinalium principis iumentorum, commendaticias ab eo petierat litteras ad amicos, ut quasi familiaris eiusdem esset

v1.p.134
notissimus. Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.

Memorato itaque duce Gallias ex re discursante, barbarosque propellente, iam sibi diffidentes et trepidantes, idem Dynamius inquietius agens, ut versutus et in fallendo exercitatus, fraudem comminiscitur impiam, subornatore et conscio, ut iactavere rumores incerti, Lampadio praefecto praetorio, et Eusebio ex comite rei privatae, cui cognomentum erat inditum , atque Aedesio ex magistro memoriae, quos ad consulatum ut amicos iunctissimos idem curarat rogari praefectus; et peniculo serie litterarum abstersa, solaque[*](solaque, Traube; sola, V.) incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus: velut Silvano rogante verbis obliquis, hortanteque amicos agentes intra palatium, vel privatos, inter quos et Tuscus erat Albinus, aliique plures, ut se altiora coeptantem, et prope diem loci principalis aditum petiturum iuvarent.[*](aditum petiturumiuuarent, Petschenig; aditurum, without lac., V.)

Hunc fascem ad arbitrium figmenti compositum,[*](compositum, Val.; co (lac. of 7 letters) sit, V.) vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum

v1.p.136
praefectus imperatori, avide scrutari haec et similia consueto, secrete obtulit[*](consueto, secrete obtulit, Haupt; censue terreret (second r added by V2) e (lac. 8 letters) id V.) soli, ingressus intimum conclave in tempore,[*](conclave in tempore, Novák; caperem tempore, V.) deinde sperans accepturum se a principe praemium,[*](accepturupraemium, added by Novák.) ut pervigilem salutis eius custodem et cautum,[*](et cautum, added by Novak in lac. of about 9 letters.) lectaque consistorio astu callido consarcinata materia, tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.

Confestimque iniquitate rei percitus Malarichus, gentilium rector, collegis adhibitis strepebat immaniter, circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum, aggredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt; vel contra se paria promittente, Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum.

Testabatur enim id se procul dubio scire, quod siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior, composita forte turbabit.

Et quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur incassum. Namque Arbetione auctore, Apodemius ad eum vocandum cum

v1.p.138
litteris mittitur, inimicus bonorum omnium diuturnus et gravis. Qui incidentia parvi ducens[*](incidentia parvi ducens, Val.; incidentis, lac. of 27 letters, V; lac. of 6 letters, G.) cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito,[*](admonito, AG; admonuit, EB; admonit, V. Clark indicates lac.) remansit adscitoque rationali, quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.

Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.

Qui cum haec legisset, haerens et ambigens diu quidnam id esset—nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat collocutos—epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum remisit,[*](remisit, Her.; misit, V.) obsecrans ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe; nec enim intellexisse firmabat, ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset obscurius.

Haec Malarichus subito nanctus, etiam squalens et maestus, suamque

v1.p.140
et popularis Silvani vicem graviter ingemiscens, adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio florebat, erectius iam loquebatur; tumultuando patefactis[*](tumultuando patefactis, Val.; tumultua (lac. of 10 letters) factis, V.) insidiis reserataque[*](reserataque, Kiessling; refe (lac. of 3 letters) que, V.) iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum appetebatur.

Hisque cognitis statuit imperator, dispicientibus consistorianis et militaribus universis, in negotium perspicaciter inquiri.[*](perspicaciter inquiri, Her.; praeter morem inquiri, Traube, Novák; praeterinquiri, V.) Cumque iudices resedissent,[*](resedissent, Novák; festidissent, V.) Florentius Nigriniani filius agens tune pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta, apicumque pristinorum quasi quandam umbram[*](umbram, added by Her.; V omits.) repperiens animadvertit (ut factum est) priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.

Proinde fallaciarum nube discussa, imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub quaestione praecepit, sed absolutus est enixa conspiratione multorum. Suspensus autem Eusebius ex comite privatarum, se conscio haec

v1.p.142
dixerat concitata.

Aedesius omnino nescisse[*](omnino nescisse, Traube; enim minus scisse, V.) quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa. Dynamius vero ut praeclaris artibus illustratus, cum correctoris dignitate regere iussus est Tuscos et Umbros.[*](et Umbros, Seeck added in lac. of 15 letters.)

Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus, assiduisque suorum comperiens[*](conperiens, Clark; conperiis, V.) nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum, et sciens animum tenerum versabilis principis, timensque ne trucidaretur[*](timensque ne trucidaretur (trucidaretur for perageretur reus, Gronov; -que added by Clark), BG; (lac. of 15 letters) aretur, V.) absens et inauditus,[*](inauditus, Val.; indamnatus, V.) in difficultate positus maxima, barbaricae se fidei committere cogitabat.

Sed Laniogaiso vetante (tunc tribuno) quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus, in consilia agitabatur[*](agitabatur, E, Eyssen.; cogitabatur, V.) extrema et sensim cum principiorum verticibus erectius[*](erectius, Traube; erectus, V.) collocutus, eisdemque magnitudine promissae mercedis accensis, cultu purpureo a draconum et vexillorum

v1.p.144
insignibus ad tempus abstracto, ad culmen imperiale surrexit.

Dumque haec aguntur in Galliis, ad occasum inclinato iam die, perfertur Mediolanum insperabilis nuntius, aperte Silvanum demonstrans, dum ex magisterio peditum altius nititur, sollicitato exercitu ad augustum culmen evectum.

Hac mole casus inopini Constantio icto, quasi fulmine Fati, primates, consilio secunda vigilia convocato, properarunt omnes in regiam. Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini[*](Ursicini, Val.; sic inimentio, V.) mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum—qui mos est honoratior—accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius. Diocletianus enim Augustus[*](DiocletianusAugustus added by Val. (enim by Gardt.) in lac. of 16 letters.) omnium primus, externo et regio more[*](extero (externo, Traube, Novák, Her., cf. Livy, xxix. 19, 4) ritu et regio more, G; extortio ei regio re, V.) instituit adorari, cum semper antea ad similitudinem iudicum salutatos principes legerimus.

Et qui paulo antea cum insectatione malivola, orientis vorago, invadendaeque[*](voragoinuadendaeque, G; uoragi (lac. of 8 letters) uadendaeque, V.) summae rei per filios affectator compellabatur, tune dux prudentissimus, et Constantini[*](Constantii, suggested by Clark, Her.; Con - stantini, V.)

v1.p.146
magnus erat commilito, solusque ad extinguendum, probis quidem sed insidiosis rationibus petebatur. Diligens enim opera navabatur, exstingui Silvanum, ut fortissimum perduellem, aut (si secus accidisset) Ursicinum exulceratum iam penitus aboleri, ne superesset scopulus[*](scopulus, Her., cf. Florus, iv. 9, 1; scrupulus, EBG; scropulus, V.) impendio formidandus.

Igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum criminum eundem ducem parantem praegressus, oratione leni prohibet imperator, non id esse memorans tempus, ut controversa defensio causae susciperetur, cum vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium rerum, antequam cresceret mollienda.