Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

A summitate autem huius Italici clivi, planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior, aegreque superabilis, ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit. Unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.

Huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum, manesque eius ratione gemina religiose[*](religiose, vulgo; religione, V.) coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos, et asscitus in societatem rei Romanae, quietem genti praestitit sempiternam.

Et licet haec quam diximus viam media sit et compendiaria, magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.

Et primam Thebaeus Hercules, ad Geryonem exstinguendum (ut relatum est) et Tauriscum lenius gradiens, prope maritimas composuit Alpes, hisque[*](hisque, T, Val.; hique, V.) Graiarum[*](Graiarum, Val.; hacrum, V, Gardt.) indidit nomen; Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam consecravit. Deinde emensis postea saeculis multis, hac ex causa sunt Alpes excogitatae Poeninae.

Superioris Africani pater Publius

v1.p.186
Cornelius Scipio, Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis, iturus auxilio, in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta, Hannibalem sequi nequiens, triduo ante transito Rhodano, ad partes Italiae contendentem, navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo, degressurum montibus apud Genuam observabat, Liguriae oppidum, ut cum eo (si copiam fors dedisset) viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.

Consulens tamen rei communi, Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. Quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis, per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam, ad saltus Tricorios venit. Indeque exorsus, aliud iter antehac insuperabile fecit; excisaque rupe in immensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso dissolvit, per Druentiam flumen, gurgitibus vagis intutum, regiones occupavit Etruscas. Hactenus super Alpibus. Nunc ad restantia veniamus.

v1.p.188