Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Utcumque potui veritatem[*](utcumque potui ueritatem, Traube; ut cumippo tumeritate, V.) scrutari, ea quae videre licuit per aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum; residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi (ut putant) operis formidantes. Tunc enim laudanda est brevitas, cum moras rumpens intempestivas, nihil subtrahit cognitioni gestorum.[*](gestorum, E, Val.; iustorum, V.)

v1.p.110

Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum; et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.

Quo ille studio blanditiarum exquisite sublatus, immunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans, confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem meam aliquotiens subsereret ipse dictando, scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret; quod dicentibus aliis, indignanter admodum ferre deberet is qui ad aemulationem civilium principum formare vitam moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat enixa.

Namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante Magnus somniabat Alexander, id reputasset legens vel audiens, quod (ut docent mathematici concinentes),

v1.p.112
ambitus terrae totius, quae nobis videtur immensa, ad[*](ad, added by G; V omits.) magnitudinem universitatis instar brevis optinet puncti.