Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Eisdem diebus Apollinaris Domitiani gener paulo ante agens palatii Caesaris curam, ad Mesopotamiam missus a socero, per militares numeros immodice scrutabatur, an quaedam altiora meditantis iam Galli secreta susceperint scripta; qui compertis Antiochiae gestis, per minorem Armeniam lapsus, Constantinopolim petit, exindeque per[*](per, added by E2 BG (B omits que); V omits.) protectores retractus, artissime tenebatur.

Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. Ideoque rector provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est, aliique congregati

v1.p.64
sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus urgebantur.

Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, non celate[*](concitate, Her.; concelatae, V.) (ut antea) turbidum saeviebat ingenium, a veri consideratione detortum, et nullo impositorum vel compositorum fidem sollemniter inquirente, nec discernente a societate insontes, velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit et causarum legitima silente defensione, carnifex rapinarum sequester, et obductio capitum, et bonorum ubique multatio versabatur per orientales provincias; quas recensere puto nunc opportunum, absque Mesopotamia, iam[*](iam, added by Val.; Mesopotamiam, V.) digesta cum bella Parthica narrarentur,[*](narrarentur, Her.; dicerentur, G; (lac. of 5 letters) rentur, V.) et Aegypto, quam necessario aliud reieciemus[*](reiciemus, Traube; reici (lac. of 4 letters), V.) ad tempus.

Superatis Tauri montis verticibus, qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis late distentis, dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro annexa Isauria, pari sorte uberi, palmite viret et frugibus multis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.

Et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant, Seleucia opus Seleuci regis, et Claudiopolis, quam deduxit coloniam Claudius Caesar.

v1.p.66
Isaura[*](Isaura, Val.; Isauria, W2BG; Caesaris aurenimante, V.) enim antehac nimium potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva, aegre vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum pauca.

Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis—hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis —et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et , vatis illius domicilium , quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.

Hac duae provinciae, bello quondam piratico catervis mixtae praedonum, a Servilio pro consule missae sub iugum, factae sunt vectigales. Et hae quidem regiones velut in prominenti terrarum lingua positae, ab orbe eoo monte Amano disparantur.

Orientis vero limes in longum protentus et rectum, ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae impetrabilis rex (ut

v1.p.68
indicat cognomentum).

Abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit, multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens pleraeque, licet Graecis nominibus appellentur, quae eisdem ad arbitrium imposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.