Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His cognitis Gallus ut serpens appetitus telo vel saxo, iamque spes extremas opperiens, et succurrens saluti suae quavis ratione, colligiones iussit armatos, et cum starent attoniti, dentium acie stridens, Adeste inquit viri fortes mihi periclitanti vobiscum.

Montius nos inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.

Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum, adorti sunt Montium primum, qui devertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis, divaricatum sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.

Et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt, eosque coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu. Iamque artuum et membrorum divulsa compage, superscandentes corpora mortuorum, ad ultimam truncata deformitatem, velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.

Incenderat audaces usque ad insaniam homines ad haec quae nefariis egere conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus, eosque ut heiulans baiolorum praecentor, ad expediendum quod orsi sunt,

v1.p.62
incitans vocibus crebris. Qui longe postea ideo vivus exustus est.

Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus, Epigonum et Eusebium, nec professionem nec dignitatem ostendens, aliquotiens increpabat, aequisoni[*](aequisoni, Traube; qui sint, V2.) his magna quaerebantur industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Cilicia[*](Cilicia, Clark, Her.; e Lycia, EG; haec licia, V.) philosophus ducitur, et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset, promittentes armorum, si novae res agitari coepissent.[*](coepissent, EG; conperissent, PB; conpissent, V.)