Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Latius iam disseminata licentia, onerosus bonis omnibus Caesar, nullum post haec adhibens modum, orientis latera cuncta vexabat, nec honoratis parcens nec urbium primatibus nec plebeis.

Denique Antiochensis[*]( Antiochensis, Lind.; antichisis, V.) ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi, ideo efferatus, quod ei celerari[*](celerari, Wagner; celebrari, V.) vilitatem intempestivam urgenti, cum impenderet inopia, gravius rationabili responderunt; et perissent ad unum, ni comes orientis Honoratus fixa constantia restitisset.

Erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod ludicris cruentis delectabatur, et in circo sex vel septem aliquotiens deditus[*](deditus, Pet.; vetitus, V.) certaminibus, pugilum vicissim se concidentium, perfusorumque sanguine specie, ut lucratus ingentia, laetabatur.

Accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae ad palatium (ut poposcerat)

v1.p.54
intromissa, insidias ei latenter obtendi prodiderat a militibus obscurissimis. Quam Constantina exultans, ut in tuto iam locata mariti salute, muneratam vehiculoque impositam per regiae ianuas emisit in publicum, ut his illecebris alios quoque ad indicanda proliceret paria vel maiora.

Post haec Gallus Hierapolim profecturus, ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi suppliciter obsecranti, ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas affore iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam statuit, vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae Theophilum prope adstantem, ultima metuenti multitudini dedit, id[*](dedit id, Eyssen.; dediti, V.) assidue replicando, quod invito rectore, nullus egere poterit victu.

Auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam; et cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et furoris impulsu, Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit, rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum, calcibus incessens et pugnis, conculcans seminecem laniatu miserando discerpsit. Post cuius lacrimosum interitum, in unius exitio quisque

v1.p.56
imaginem periculi sui considerans, documento recenti similia formidabat.

Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege, incertum qua potuit suffragatione absolui, aperte convictus, familiarem suum cum pileo quo caput operiebat, incantato vetitis artibus, ad templum misisse fatidicum, quaeritatum praesagia,[*](praesagia, W2N2; praesa anei, V.) an ei firmum portenderetur imperium (ut cupiebat) et tutum.[*](tutum, C. F. W. Müller; cūtum, V.)

Duplexque eisdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus, et Serenianus dignus execratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore, discessit.

Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse[*](quem obisse, Lind.; quē movisse, V.) iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est[*](uti est, Val.; uitiae, V.) militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat,[*](acciuerat, Valesius; acciperat, V.)

v1.p.58
ad Italiam properare blande hortaretur et[*](et, added by BG, omitted by V.) verecunde.