Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam,[*](urbem aeternam, E2A; ur (lac. of 8 letters) nam, V1, urbem etate nam, V2.) ultra modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens, et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem de, uerat institutus. Quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini, cuius[*](cuius, C. F. W. Müller; huius, V.) avidis usibus vulgus intentum, ad motus asperos excitatur et crebros.

v1.p.36

Et quoniam mirari posse quosdam existimo, haec lecturos forsitan (si contigerit), quam ob rem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae geruntur, nihil praeter seditiones narrator et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam, nusquam a veritate sponte propria digressurus.

Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.

Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella; deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum; in iuvenem erectus et virum, ex omni plaga quam orbis ambit immensus, reportavit laureas et[*](laureas et, Kiessling; laureace, V.) triumphos; iamque vergens in senium, et nomine solo aliquotiens , ad tranquilliora vitae discessit.