Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Inter res enim impeditas et turbidas, ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat, quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens, nec satisfactionem suscipiet aliquam, nec erratis ignoscet, sed ut erat in propinquitatis perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum, morte multaret.

Eo necessitatis adductus, ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset, clam[*](clam, Her.; quam, V.) affectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.

Inter has curarum moles immensas, imperatoris

v1.p.94
scripta suscipiebat assidua, monentis orantisque ut ad se veniret, et mente monstrantis obliqua, rem publicam nec posse dividi nec debere, sed pro viribus quemque ei ferre suppetias fluctuanti, nimirum Galliarum indicans vastitatem.

Quibus subserebat non adeo vetus exemplum, quod Diocletiano et eius collegae, ut apparitores Caesares non resides sed ultro citroque discurrentes, obtemperabant, et in Syria Augusti vehiculum irascentis, per spatium mille passuum fere pedes antegressus est Galerius purpuratus.