Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et cum ibi servaretur artissime, terrore propinquantis exitii iam praesepultus, accurrit Eusebius, cubiculi tune praepositus, Pentadiusque notarius, et Mallobaudes armaturarum tribunus, iussu imperatoris compulsuri eum singillatim docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari.

Ad quae Adrasteo pallore perfusus, hactenus valuit[*](valuit, vulgo; voluit, V.) loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet, eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter: Aliam, parens optima, posce mercedem; hominis enim salus beneficio nullo pensatur.

Quo comperto

v1.p.102
irrevocabili ira princeps percitus et dolore, fiduciam omnem fundandae securitatis in eodem posuit abolendo. Et misso Sereniano, quem in crimen maiestatis vocatum quibusdam absolutum esse supra monstravimus, Pentadio quin etiam notario, et Apodemio agente in rebus, eum capitali supplicio destinavit, et ita colligatis manibus in modum noxii cuiusdam latronis, cervice abscisa, ereptaque vultus et capitis dignitate, cadaver est relictum informe, paulo ante urbibus et provinciis formidatum.

Sed vigilavit utrubique superni numinis aequitas. Nam et Gallum actus oppressere[*](oppressere, NT, Val.; oppresse, V.) crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui eum licet nocentem, blandius palpantes periuriis, ad usque plagas perduxere letales. Quorum Scudilo destillatione iecoris pulmones vomitans interiit; Barbatio, qui in eum iam diu falsa composuerat crimina, cum ex magisterio peditum altius niti quorundam susurris incusaretur, damnatus extincti per fallacias Caesaris [*](minibus anima, V. anima, del. Val.) obitu parentavit.

Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum, bonorumque praemiatrix, aliquotiens operatur Adrastia, (atque utinam semper!): quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis,

v1.p.104
humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.

Haec ut regina causarum, et arbitra rerum ac disceptatrix, urnam sortium temperat, accidentium vices alternans, voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio quam quo contendebant exitu terminans, multiplices actus permutando convolvit. Eademque necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fastus, tumentes in cassum, et incrementorum detrimentorumque momenta versabilis librans[*](versabilis librans, E. Meurig Davies; uersabis, V1; uersabilis, V2.) (ut novit), nunc erectas eminentium[*](eminentium, Fletcher, C.Q. 1930, p. 193; tumentium, Gunther; mentium, V.) cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab imo suscitans ad bene vivendum extollit. Pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri existimetur, et praetendere gubernaculum dedit, eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.

Hoc immaturo interitu, ipse quoque sui pertaesus, excessit e vita, aetatis nono anno atque vicensimo, cum quadriennio imperasset. Natus apud Tuscos in Massa Veternensi patre Constantio, Constantini fratre imperatoris, matreque Galla, sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares

v1.p.106
nobilitarunt, et praefecturae.

Fuit[*](fuit, in lac. of 5 letters, EDW2NA (defendo, cf. Suet., Aug. 79, 1, Tib. 68, 1, Calig. 68, 1); erat, Brakman (cf. xxv. 4, 22).) autem forma conspicuus bona, decente filo corporis membrorumque recta compage, flavo capillo et molli, barba licet recens emergente lanugine tenera, ita tamen ut maturius auctoritas emineret; tantum a temperatis moribus Iuliani differens fratris, quantum inter Vespasiani filios fuit Domitianum et Titum.

Assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium, versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem, nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes. Cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu summo transcurram.

Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium, gentium quondam terrorem, Corinthi litterario ludo praefecit.

Haec Adramytenum Andriscum, in fullonio natum, ad Pseudophilippi nomen evexit, et Persei legitimum filium artem ferrariam ob quaerendum docuit victum.

Eadem Mancinum post imperium dedidit[*](dedidit, Val.; dedit, V.) Numantinis, Samnitum atrocitati Veturium, et Claudium Corsis, substravitque feritati Carthaginis Regulum; istius iniquitate Pompeius, post quaesitum Magni ex

v1.p.108
rerum gestarum amplitudine cognomentum, ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur.

Et Eunus quidam ergastularius servus ductavit in Sicilia . Quam multi splendido loco nati Romani,[*](nati Romani, Novák; nati, E2BG; natura, V.) eadem rerum domina conivente, Viriathi genua sunt amplexi vel Spartaci? Quot capita quae horruere gentes funesti carnifices absciderunt? Alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur.

Quae omnia si scire quisquam velit quam varia sint et assidua, harenarum numerum idem iam desipiens et montium pondera scrutari putabit.[*](putabit, E, Val. (in text); posse putabit, Val.; putavit, V.)