Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Emensis itaque longis intervallis et planis, cum Hadrianopolim introisset, urbem Haemimontanam, Uscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim recreans vires, comperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes, consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et firmis, cum animarentur roboris[*](cum a. roboris, added by Novák.) sui fiducia, abunde per stationes locatae[*](locatae, Novák; locat, V.) confines, sed observante cura pervigili proximorum, nullam videndi vel audiendi quae ferebant, furari potuit facultatem.
Inde aliis super alias urgentibus litteris exire et
Inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis, sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae, Domitiano et Montio praeviis, correptum eum (ut existimabat in somnis), uncis furialibus obiectabant.
Solutus enim corporeis nexibus, animus semper vigens motibus indefessis, ex cogitationibus subiectis et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit visa nocturna, quas φαντασίας nos appellamus.