Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali , nullo citerioris[*](citerioris, vulgo; citeriora eis, V.) vitae ministro praesente, paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator. Ideoque etiam parites arcanorum soli conscii timebantur.

autem obstinatum propositum erga haec et multa scrutandi,[*](scrutandi, V; scrutanda, Bent.; scrutantis, sugg. by Clark, cf. xxx. 5, 5; xv. 3, 2.) stimulos admovente regina, quae abrupte mariti fortunas trudebat in exitium praeceps, cum eum potius lenitate feminea ad veritatis humanitatisque viam reducere utilia suadendo deberet, ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini truculenti illius imperatoris retulimus coniugem.

v1.p.10

Novo denique perniciosoque exemplo, idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis, vesperi per tabernas palabatur et compita, quaeritando Graeco sermone, cuius erat impendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret. Et haec confidenter agebat in urbe, ubi pernoctantium claritudo dierum solet imitari fulgorem. Postremo agnitus saepe, iamque (si prodisset) conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur. Et haec quidem medullitus multis gementibus agebantur.

Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens, ipse quoque arrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat, ut[*](ut, added in G; V omits.) aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens, idque (incertum qua mente) ne lateret affectans. Quibus[*](quibus ut mox (lac. 6 letters), V.) mox Caesar acrius efferatus, velut contumaciae

v1.p.12
quoddam vexillum altius erigens, sine salutis alienae vel suae, ad vertenda opposita,[*](opposita, Bent.; sibi o., Langen; supposite, V) instar rapidi fluminis, irrevocabili impetu ferebatur.

Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus affligebat. Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari, saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente impunitate adulescentem in peius audaciam, ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles irrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capti quidam consortes, apud Iconium Pisidiae in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.

Atque (ut Tullius ait) ut etiam bestiae[*](bestiae, added by Val., cf. Cic. l.c., note 2; ferae, W2G.) fame monitae plerumque ad cum locum ubi aliquando pastae sunt revertuntur, ita omnes instar turbinis degressi montibus impeditus et arduis, loca petivere mari confinia, per quae [*](auiis, Kiessling; uiis, V.) latebrosis sese convallibusque occultantes, mm appeterent noctes—luna etiam tum cornuta, ideoque nondum solido splendore fulgente—nauticos observabant. Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes,

v1.p.14
suspensis iniectantes in scaphas, eisdem[*](eisdem enim, V; enim del ' W,' Lit. Centralblatt, 871, Col. 1084; e. sensim, Eyssen.; e navi, Traube.) nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.

Haecque non diu sunt perpetrata. Cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus, nemo deinde ad has stationes navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes, litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.