Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Non sine prouidentia, ut arbitror, magister gentium, apostolus noster, temptatio ut nos adprehendat exoptat, sed humana dumtaxat, quia diuina temptatio perniciem parit. hac enim Iudaei adprehensi serpentibus perierunt; agentes enim sub lege dei de prouidentia eius dubitabant. ac per hoc ne diuina nos sed humana temptatio adprehendat, hortatur. hic enim deum temptare dicitur, qui sub nomine eius agens ab idolis sperat salutem, quia non habet deum probatum. omne enim quod probatum non est temptatur et quod temptatur in dubium uenit. ac per hoc diuina temptatio mortalis est, humana uero temptatio salutaris, quia, sicut de deo dubitare perniciosum est, ita de homine desperare propter dei legem saluberrimum est. quam ob rem prouidenter apostolus: temptatio uos, inquit, non adprehendat nisi humana, ut propter dei legem ab hominibus temptati fortes inueniamur dubitantibus de nobis hominibus carnalibus, deo autem probati simus, quia qui probati deo non sunt temptantur ut emendentur.

Duplex ergo temptatio est; aliquando enim quasi fideles, aliquando quasi diffidentes temptamurutfidelium temptatio humana sit. propter fidem enim ab hominibus tribulamur — temptant enim nos, si possint abducere nos a fide -, propter diffidentiam autem [*](1 I Cor. 10, 13 5 cf. I Cor. 10, 9 (Kum. 21, 6) 9 cf. Act. 15, 10. Ex. 17, 2 etc. lo I Cor. 10, 13 ) [*](d4.P) [*]( 1 adpropehendat M 4 nos non adprehendat A (non s. I.) B huinanam NX 5 dumtaxat quia diuina om. M temptio N perni.em (ci s. ras.) C hac] haec F, «(\'.r hac) A hac (ex hec uel hoc) If 6 adprehendensi C adprehendens (corr. adprehendente) N, X a serpentibus N periuerunt C agentibus N 7 dei lege CN dinino (corr.) N 8 hortatnrl optatur GA hic] hinc X 9 deum om. N nomini N 10 omni (corr.) C 11 temptator M 12 hac (corr.) N 15 quam] quod (corr.) M 16 adprehendit (corr.) C 17 fortes] forte si CNX 18 aut X sumus CX 19 qui om. M ....temptantur N 21 diffidenter M deMentes CNFB temptio N 23 adducere C (corr.), N nos om. N differentiam CNX )

191
temptantur, ut angustiati paenitentes redeant in uiam, sicut factum est et Iudaeis. cum enim diffiderent de prouidentia dei, temptati sunt a serpentibus, ut dolore correpti emendarentur. deus enim sic temptat, ut corrigat huius modi homines. est et alia temptatio, qua temptatus est Abraham et Iob nec non et Tobias, famuli dei, ut Abraham per tribulationem oblati unici et dilectissimi filii uberiorem fructum iustitiae haberet ad aeternam gloriam, Iob autem amissione totius substantiae augmentaretur diuitiis locupletatus in caelis et in terra; Tobias uero caecitatem luminum passus sic prouectior extitit, ut et ad praesens gloriosus fieret receptis oculis et in futurum seruaretur ei claritas perpetua, quia ad hoc probantur iusti, ut proficiant. ideoque in temptatione robusto animo esse debemus scientes non ad deminutionem nostram hoc proficere, sed ad augmentum, si modo aequo animo toleremus per Christum.