Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Audistis quae contestetur sacrosanctum euangelium dicente domino ad Iudaeos: uos de patre diabolo nati estis et desideria patris uestri uultis facere. ille homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est in illo. cum loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur, quia mendax est, sicut et pater eius. nemo fidelium dubitet diabolum apostasiae suae auctorem non habere. ipse enim totius erroris est princeps, qui uidens a deo factum se non mediocris potentiae ausus est praesumere deitatem, ut, quia ceteros uidit inferiores, se ipsum praeferret ut deum. denique nomina, quibus appellatur diabolus et satanas, ab actu eius conposita sunt, non ex natura. omne enim malum opere probatur, ut non subsistentia in crimine sit, sed uoluntas concepta ex causis. dum enim se uidit ceteris potiorem, inflatus est ad exercendam dominationem. [*]( 12 Ioh. 8, 44 ) [*](.,r.PG I ) [*]( 1 sps sCs CXX 8 scient C 4 quod] quid ex ostendat] osten- dit C, B (corr. m2) 6 erat C uidetur] uidetur qui (que A) est X 7 super X tracta C 8 concludenter M mysterio] in misterio C 10 iohannip CNX 12 nati om. C 14 fuit] erat CNX 15 ex] et M 17 fidelem M 19 non] non se (se eras.) C 21 nomina] non nomine (corr. nomina) C diabolus quippe X 28 in crimine] incriminis CXX 24 se uidit] sedit M ceteris om. N 25 poten- tiorem X. )

188