Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ut aperte luceat quia omnia spiritus sanctus operatur, dicit dominus inter cetera: si enim ego in digito dei eicio demonia et cetera. digitum dei appellat spiritum sanctum, ut probet hunc de deo esse. denique Iudaeos, qui eum in Belzebub eicere demonia dicebant, in sanctum spiritum blasfemasse testatus est. Moyses quoque quia per spiritum sanctum signa faciebat, confitentur magi dicentes: digitus dei est hic. nam et in Actis Apostolorum legimus: deseruientibus autem eis et ieiunantibus domino dixit spiritus sanctus: segregate mihi Barnaban et Saulum ad opus, quod uocaui eos. ecce seruitur domino, et hoc spiritus sanctus sibi uindicat - unde manifeste apparet hunc esse dominum sicut et deum patrem —; et Saulum Christus de caelo uocauit et misit praedicare, et hoc simili modo sibi defendit spiritus sanctus dicendo: ad opus quod uocaui eos. nam nemo ignorat episcopos saluatorem ecclesiis instituisse; ipse enim priusquam in caelos ascenderet, inponens manum apostolis ordinauit eos episcopos. hoc apostolus sancto spiritui deputat, [*](3 I Cor. 12, 11 10 Luc. 11, 20 13 cf. Matth. 12, 81. 32. Marc. 3, 29. 80 15 Ex. 8, 19 (15) 16 Act. 13, 2 21 cf. Act. 9, 4. 15; 2?, 7. 8. 15; 26, 14. 16 23 Act. 13, 2 ) [*]( PG ) [*]( i ideo prout ualt om. M 8 sanciu. om. M spes X 9 eluceat eont. Engelbrecht 11 digitum dei] digi M 12 hunc] illum N 13 sfm \'p. M (in ras.) 14 per quia per M sem apm N 15 confitenter M hic est N 19 aeruetur CNF sibi sps SGB X 21 sicut) om. M et sicut C 24 episcopos M 26 episcopos (corr. epileopos) M )

186
cum dicat: adtendite uobis et omni gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam domini Iesu. et inter cetera dicit Petrus ad Ananiam: Ananias, cur repleuit satanas cor tuum, ut mentireris spiritui sancto? et infra: non es, inquit, hominibus mentitus, sed deo. apertum est spiritum sanctum dictum deum, cui mentitus Ananias deo mentitus dicitur. quod si spiritum sanctum minime uoluisset deum intellegi, dixisset: \'non es mentitus hominibus, sed spiritui sancto,\' ut neque deum hunc neque hominem signaret. et quid mirum? apostolus enim aliquando templum dei hominem appellat, aliquando uero templum spiritus sancti, propterea quia unum sunt natura. si enim minime deus intellegeretur spiritus sanctus, qua audacia diceret infra: templum enim dei sanctum est, quod estis uos?