Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Manifestum est adiectione aut deminutione siue inmutatione syllabae sensum peruerti. idcirco paganos elementa colere omnibus cognitum est, Iudaeos autem non elementis, sed \'sub elementis\' deo seruisse propter neumenias et sabbata et circumcisionem et cetera talia. haec enim carnalia sunt; quidquid enim uisibile est, carnale est et de elementis est. sed quia ei praecepto dei erat, deo seruiebatur, ut ex uisibilibus ad inuisibilia ueniretur et ex hac cura profectus fieret ad maiora capienda, ut in his meditati digni fierent promissis spiritalibus. ei ea igitur parte, quam supra dixi, sub elementis seruiebant Iudaei, ex alia parte legem habebant spiritalem, quae et peccari prohibet et exhortatur ad dilectionem domini dei, qui uenturus eis fuerat promissus ad remittenda peccata. [*]( 7 Gal. 4, 3 16 cf. II Cor. 4, 18 ) [*](III P) [*]( 2 quaesita] que sit* C 3 uiuat pr.] ui,uat M uiaet C uiuat alt. I uiuet C requisita codd. 4 glorioeam C 5 paganus CFB AUUiectua CF 6 et quid CNX ergo om. X 7 seruientes si] seruiens ,rubr., corr. atr.) M seruientes] seruitur G seruientes (ntes m2) A 9 qui (corr.) C deferebant X 10 aut] ut C diminutione CNX 11 paganua C paganis (corr.) N 13 numenias M (corr.), C (corr. neomeoias), neomeniae NGA 16 erat om. (add. mg. tn2) N ex nit. om. (add. 8. l.) M 17 hac] hoc C 18 in om. X 21 delectionem C 23 promissus (sa in rax.) M )

140