Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Aliter causa se habet quam proposita est; non enim hic quaestionis huius sensus est quem obtendis. nam nullo genere ex his liberi arbitrii poterit causa turbari, quia si penitus sensum dictorum aduertas, scies hinc magis arbitrii liberi firmari sententiam. haec enim contra maliuolos Iudaeos prolata sunt. cum enim dolo simulationis ortae ex inuidia Iosef patrem proprium et filios eius fratres adsererent saluatoris, ne dei esse filius crederetur, tunc saluator ait: nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me adtraxerit eum. quo modo [*]( 7 Ioh. 18, 81 10 Ioh. 6, 44 12 Rom. 9, 16 14 Bom. 9, 18 25 Ioh. 6, 44 ) [*](fr.( PG) [*]( 3 sed] se N litem litem (pr. eras.) M laetitia N 5 saluator. Is NX 8 quo] qui M morttfm] inmortem M 9 LXXIX edd. 11 adtraxit C et (ercw.) C 13 imiserentis M 19 ullo N genero (corr.) C 20 quia sij quasi N 21 doctorum X )

128
autem adtrahebat pater ad filium, nisi per opera quae faciebat per illum? sic enim dixit: pater manens in me ipse operatur. ut opera haec adtraherent ad fidem Christi. uirtutes enim, quas faciebat saluator, ipsae suadebant deum esse patrem Christi, ut qui alium patrem habere illum diceret, non adtraheretur a deo ad Christum. ideo ergo deus operabatur per Christum, ut uerbis eius fides commodaretur, quibus dicebat se filium dei.

Haec est adtractio, non uiolentia, sed testimonium dei in Christo, cui qui credidit, adtractus dicitur ab eo ad Christum. nemo enim saluatori credit, nisi qui patrem illius proprium dicit deum. nam apostolus, non ut arbitrium pulsaret, haec fatus est quae in quaestionem redegisti, sed ut iudicium dei retractare prohiberet, haec dixit iustum praedicans deum; scit enim cuius debeat misereri. cordis autem inspector peruidet postulantis mentem, an mereatur accipere. denique dicit per profetam: plebs haec labiis me honorat, cor autem illorum longe est a me. nam simulatoris animum iustum est ut obduret. qui enim non per errorem uerum uocat falsum, sed per maliuolentiam, ut intellegens bonum fingat se nescire quia bonum est, ut conuertat illud in malum, hoc utique debet illi praestari, ut uere non intellegat bonum, ne saluetur, quod non uult. nec enim iustum est, ut inuitus saluetur, qui non per ignorantiam salutem spernit, sed per malitiam uel inuidiam. his igitur confirmatur magis liberum arbitrium quam destruitur, ut uni cuique pro uoto suo respondeatur. [*]( 2 Ioh. 14, 10 11 cf. Ioli. 5, 18 15 cf. Prou. 24, 12. Act. 15, 8 17 Esai. 29, 13 (Matth. 15, 8. Marc. 7, 6) ) [*](def. PG) [*]( 1 pater adtrahebat (corr.) N 3 operg M operer N hg N 4 quos C ipse CFB 5 quia FB 7 commendaretur AB dicebat dicebat M 9 adtractatio C uiolentiae C 10 adtractatus CN actractatus FB 13 fatos] factum (corr. factus) M factus (corr.) CX redigisti CNX 14 retractari CNX 15 miseri M praeuidet C prouidet NX 17 ples M 18 iuxtum M 20 fingatse (ats in ros.) M 21 quaa (corr.) M quod N hoc] huct (t eras.) M 25 conformatur FB 26 distruitur MNX ut] et C )

129