Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Inpossibile prorsus est ut saluatoris uoluntas non impleatur, nec potest uelle quod scit fieri non debere; idcirco quod factum est, hoc uoluisse dicendus est. nam uoluntas eius numquam extra naturam eius est. sicut ergo natura eius in reprehensionem non cadit, nec uoluntas. nam quod propositum est, factum legitur in finibus Tyri. tunc intrauit in domum et neminem uoluit scire. nunc requiritur quo modo uel quare neminem uoluit scire. animaduertendum est enim, quia istud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat. denique mittens discipulos suos praecepit dicens: in uiam gentium ne abieritis et ia ciuitatem Samaritanorum ne introie-ritis, sed ite potius ad oues quae perierunt domus Israhel.

Idcirco noluit se prodi, quod esset in domo; requiri autem se non noluit, sed libenter accepit. quamuis enim tempus non esset praedicandi gentilibus, ultro tamen uenientes ad fidem non suscipere inuidiae erat. sic factum est, ut saluator, dum a discipulis proditus non esset, ab aliis tamen, qui eum [*](6 Marc. 7, 24 20 Matth. 10, 5. 6 )[*](tyPG \\ ) [*]( 5 LXXVII edd. 6 intramas C 7 noluit MCNFB 8 latare M noluit (corr.) M 11 ait M quod om. C 13 est om. C 16 nuncscire om. N 18 gestom] gentium X adhoc (con\'.) C 19 praecedit M 21 ne] non F (corr.)t A . 24 noluit (n in ras.) M accipit C 25 gentibus X )

126
ingredientem domum uiderant, proditus est, et coepit sciri quod esset in domo, ut intrarent ad illum qui uellent consequi beneficia. a suis ergo noluit se praedicari, quod esset in domo. requiri enim se uoluit et ita factum est. non enim latuit ab aliis demonstratus quod esset in domo. denique mulier Chananaea audiens de illo intrauit ad eum deprecans, ut expelleret daemonium a filia eius, quae nisi prius subiecisset se deo Iudaeorum, beneficium consecuta non esset. impleta igitur uoluntas saluatoris est secundum quae explanauimus: ea enim quae conpendio breuitatis studens euangelista complexus est discutientes inuenimus quod latebat.