Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Inpossibile prorsus est ut saluatoris uoluntas non impleatur, nec potest uelle quod scit fieri non debere; idcirco quod factum est, hoc uoluisse dicendus est. nam uoluntas eius numquam extra naturam eius est. sicut ergo natura eius in reprehensionem non cadit, nec uoluntas. nam quod propositum est, factum legitur in finibus Tyri. tunc intrauit in domum et neminem uoluit scire. nunc requiritur quo modo uel quare neminem uoluit scire. animaduertendum est enim, quia istud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat. denique mittens discipulos suos praecepit dicens: in uiam gentium ne abieritis et ia ciuitatem Samaritanorum ne introie-ritis, sed ite potius ad oues quae perierunt domus Israhel.