Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum ad historiam pertinet, Rachel filii tribus Beniamin porro olim pro maleficiis propriis, operibus scilicet Sodomitarum, et stupro, quod in concubinam uiri Leuitae gesserant, a reliquis tribubus extincti et erasi sunt. quam ob rem consolationem recipere uelle negatur sciens nullam spem [*]( 2 cf. loh. 7, 22 18 cf. Matth. 2, 18 (Hier. 38 (31), 15) 28 of. Iudd. 19 et 20 ) [*](def. P) [*]( \' 2 qai FB perioolosa non euntj periculosi (eorr. m2) M eic] hic C 3 obflunt M 7 perhibetur X 6 lioeret CNF taiiaj ita Alia N 10 aut] autem M 11 dolore G dolose NX 13 praedicare N 16 sed et om. M 18 LXIII M luoe M 19 plangire M 21 steriam (corr. istoriam) C 28 sedomitarum C quid C 24 quam (m2 in ras.) M 25 re M consulationem N )

111
eorum qui perisse noscuntur. filii autem Liae in primaeuis annis in saluatoris causa occisi sunt, unde horum causae planctum non uult adscribi, quia et innocentes occisi sunt et propter deum, a quo sine dubio mercedis gi*atia aeterna uita donati sunt. quapropter planctum Rachel filiis conpetere, qui et in praesenti et in futuro erasi sunt, illi autem carnaliter plancti spiritaliter consolati sunt; filii autem Rachel carnaliter conuersati flammis spiritalibus consumentur. idcirco autem Liae filiis occisis adimpletum planctum Rachelis euangelista testatur, quia tunc plangere filios suos coepit, quando filios sororis suae in tali causa uidit occisos, ut aeternae uitae heredes exsisterent. cui enim aliquid aduersum euenit ex felicitate alterius, infausta sua miserius luget.