Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quo modo ergo quibusdam uidetur de spiritu sancto saluatorem dixisse: spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat uel quo eat. cum constet exempli causa locutum haec saluatorem? denique subiecit: sic est, inquit, omnis qui renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. quid tam apertum, quia spiritum uentum significauit? sed ideo putant non uentum significatum, quia ait: ubi uult spirat, quasi non omnis creatura e lege sibi posita arbitrio remissa sit proprio. et nos enim imus et facimus, quod uolumus, agentes sub lege. quare et rationem praestabimus aut possibile putatur et nec stultum uidetur, ut effectum uolens sancti spiritus insinuare illum ipsum daret exemplum. igitur omni genere quaestionem solutam arbitror. [*]( 1 Act. 2, 2 6 Ep. Hier. 60 12 Ioh. 3, 8 15 Ioh. 8, 8 ) [*](itf.P) [*]( 1 tuuque C 3 aperti C aperto N exemploin N 6 uetus («i uid.) M uentnni C 7 quij qma G, A (corr. quia add. i 9. 1:) qUod (u crw.) N modo (eotT.) C 9 sicut] sio et CNX 13 ueniet C uenia (corr. m.9 add. t 8. I.) N uel] et (corr. uel) C 14 cofistat M 18 ait] aut N omnia creatura e Engelbrecht omnes creaturae MC, N (corr. omnes creattra), FB omnis creatura GA 19 pro \' proprio (eras. pr. pro) N imuss M 22 ut] et X insinuaret G. (t etp.) A )

108