Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Nemo sic poterit hebetari, ut neget omnia facere deum cum ratione. ideo ergo Christus descendens de sacris sedibus ad salutem mundo tribuendam, ut etiam mundum ipsum et tempora a se instituta doceret, tum nasci homo uoluit ad deminutionem humani generis augmentandam in deum, quando ex magna deminutione lux, quae dies est, crementum incipit accipere, ut tempus natiuitatis eius rationi congruat doctrinae diuinae, quae ex umbra mortis homines coepit multiplicare ad uitam.