Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Cum ea quae non erant deus uoluisset existere et maiestati suae minime opus hoc condignum sciret, prius de se, cum sit natura simplex et incorporeus, filium generauit, qui nihil ab eo distaret, ut magnitudini suae congruus responderet effectus. quid enim ultra posset facere, quam ut se alterum, qui perfectus est, generaret? hoc ergo perfectum opus est, quo [*]( 1 Esai. 4, 4 16 cf. Act. 17, 25 ) [*](dc/.F) [*]( V 8 pargauit CX tam eoidena quia] cf. Study of Asnbromatler p. 83 6 fuerint C 9 noscetetur M 10 ut] aut C 11 delecta M 13 in om. NX ......iam M iam (in ras.) N non om. C 15 IN- CIPIUNT cmte QU(A)ESTIONES add. OA 16 et] ut G, A (corr.) 17 Christo om. N saluatori NX 20 existeret (corr.) C magieetstie vg eraa.) N maiestatis CFB 23 magnitudinis FB magnitudini* A 24 faceret (corr.) C se alterum] saul terum (corr.) M 25 perfectus est] perfectia C ergo (go in ras.) N quod X. )

95
nihil possit uideri praestantius. cetera enim omnia minora sunt; quanto enim excellentior his omnibus Christus est, tanto magis creatio illorum inferior est generatione eius. est et aliud. deus enim. ex quo sunt omnia, uolens condere creaturam uerbum prius, quod in mysterio apud se habebat, generauit, hoc est fecit exsistere. quod uerbum idcirco filium nuncupauit, ut ostenderet de se illum exstitisse et esse sibi consubstantiuum, ut lex, qua filii de parentibus sunt, hoc credibile faceret, per quod manifestaret creaturae mysterium, quod latuit in eo ex aeterno.