Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et si tempus promissionis requirant, sicut Danihelo profetae ostensum est, inuenient inpletum tempore quo natus et passus est Christus, quia a tempore primi anni Darii regis Persarum usque ad natiuitatem et passionem domini et excidium Hierusalem, quod factum est per Uespasianum imperii Romani principem, inpletae sunt ebdomadae LXX, qui sunt anni CCCCXC. qui conputus per regna et per successores imperii manifestus est, quo modo etiam a Tertulliano conputatum inuenitur in Iibro, quem scripsit aduersus [*](5 cf. Ioh. 4, 10 9 cf. Gen. 22, 18 11 cf. Esai. 7, 14 12 of. Eaai. 9, 7 (6) 13 cf. Bfer. 88 (31), 31. 32 15 cf. Esai. 53, 3 etc. 17 cf. Dan. 9, 24 25 cf. Tert. adn. Iud. 8 ) [*]( 1 aocare dignatos eat PNF 4 cur] cum A cur (r m2 in ras.) B 5 domum (corr.) M, A ddnum (* eras.) G ista ista (alt. eras.) N insta X 10 esaiam proplietam GA 11 bethlem CFA betlem N 13 profetauit] propheta ut X (corr. A) 14 «oatensa M 15 quae tJIII. C 17 danielo P danihel M 18 propheta MCNX tempus (t in ras.) N 19 a GA om. cet. 20 ad om. CNX 21 et excidiom] erercituum X uespaasianum CAB uespasionem N 22 romatli (r ill rms.) M 28 qui-CCCeXc om. P coputus (u alt. in ras.) M conpotus NX 24 tertaliano MCNFB . 25 compotatum CNFG )

80
Iudaeos, quod ne ad iniuriam eius proficeret, quia recte conputauit, praetermisimus.

Et quis ambigat de hoc numero, cum trecenti circiter anni nunc super hunc numerum inueniantur? inpudentis ergo.) est post tantum superadditum numerum aduentui saluatoris dicere: non uenit\'; sub apostolis enim aut tempore ipso, quo agebat dominus inter homines, se poterat occultare malitia contradicens ueritati, ut, cum omnia signa promissi Christi uideret in saluatorem, de tempore tamen ambigere se diceret, ut perfidiam suam celaret. post autem, cum super promissum numerum supercrescere multi anni coeperunt, quae inpudentia est negare uenisse, quod etiam et signis et temporibus adinpletum scitur! nam quando aliquid plenum est et non superabundat, potest contentiosus aliquis dicere non esse plenum; nam si superabundet, clauditur os contentioso.

Ita et Iudaei tempore saluatoris potuerunt dicere, licet per fallaciam, non bene conputatum a Darii tempore usque ad dominum Christum, ut ipse dicatur esse qui promissus est. fallimur enim in annis et mensibus et diebus imperatorum et ad liquidum non collegimus. adubi autem creuerunt tempora super numerum praescriptum annorum promissi Christi, nulla potest praetendi excusatio, ut non ipse esse Christus dicatur, qui uenit, nisi, quod absit. mentitus dicatur esse qui promisit. [*]( 1 ad iniuriam] aiuriam (iu in rae.) M 2 compotauit CNG 3 cam] quod N tricenti CN 4 nunc- C inpotentis C 5 super aditum FB aduentu (add. i 8. I.) M 6 tempore ipso] temperei pro C temporei pro N, (eorr. A tempore pro) X 7 agabat M poterat se P 8 ueritaque M 9 saluatorem P, M (corr. saluatore), CNX (cf. Study of Ambrst. p. 110) tamem M 10 se diceret] aeddiceret (corr. sed eiceret) G se dicere X 12 negare (nega in ras.) M 14 superabundant M contentioaus aliquis dicere potest P aliquid X 15 superhabundat- CGA clauditor NF contenaioso M 16 licet om. P 17 a om. C 18 dicatum (corr.) C esse pro (exp. pro) M 19 anis M in ante menaibus add. M 20 ad liquidum] alliquidum M colligimus CGA adubi] at ubi PNX 21 perscriptum C promissum P promissa NX 22 ipse.... N esse om. M 23 mentitur C esse om. (add.) C promisit-tempus om. (add. m2 mg.) M )

81
quando enim tempus promissionis emensum est et negatur uenisse qui promissus est, quid aliud quam mendacii arguitur qui promisit? sed ueracem esse qui promisit signa omnia docent, quae praedicta sunt et reperta in Christo noscuntur. Iudae autem, dum emendare erubescunt, non cogitant futurum iudicium. nihil enim peius est, quam si neget quis uerum esse. quod intellegit non esse mendacium.