Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Scriptum est in Eseia profeta: domus mea domus orationis uocabitur omnibus gentibus. sed forte dicant . Iudaei: \'domus dei, id est synagoga, omnibus patet.\' nec renitimur, ita tamen ut, sicut semper, circumcisi applicentur ad [*]( 17 cf. Indd. 15, 14 etc. 21 Esai. 56, 7, ) [*]( 2 parrieidn PNX 8 causa PNX 4 mactatus (ta partim erat.) M nuctiM (corr. m2) B 7 patriis (corr.) N 8 inferri P inferni GA neqqiuimet P 10 fecit] fecerit (corr.) N om. X 12 allofllii M 13 quas siqui (corr.) C illis deum anum. P 17 insiliit PCN aanwn P aaoisuA (corr.) M samson CNX raeritricaatem MN 18 dicetor) dignetv C dicitar NX 00 adnersom NX 21 est om. CNX 23 remitetor (?) (corr, remitemnr) M 24 ita tamen] itaili* (corr. add. ta s. I.) C sicut om. N applicantur M )

72
legem. lex enim eorum est qui iussi sunt more Abrahae circumcidi. nihil ergo nouum hoc exemplo profetae poterit uideri, quia ex quacumque gente quis ueniens non est prohibitus adiungere se legi ab exordio Iudaismi. nihil nouum a profeta dictum poterit aestimari; immo snperflue. si semper admissi sunt seruire gentiles deo Abrahae nec aliquando prohibiti inueniuntur. et uerum est, quia subicientes se legi numquam non suscepti probantur. si igitur haec ita sunt, superflue uidetur admonuisse profeta, quod semel traditum custoditum est semper.

Et aliquis tam hebes poterit inueniri. qui dicat tantum profetam rem superfluam et inanem locutum? nescio cui hoc tutum sit uel audire et non prohibere. nam cum Iudaicus utique populus propter peccata, quae in dominum delinquebant ab idolis suffragia requirentes, a profetis saepe correpti paenitentiae iter ingredi nollent, ut reuerterentur ad deum, ad exprobrationem illorum domum suam deus aperturum se omnibus gentibus ad orandum significauit, ut abdicatis Iudaeis alios in loco illorum positurum se ostenderet. nam si semper admissae sunt gentes ad legem, sicut supra dictum est, quo modo hoc profeta dicebat futurum, nisi quia aliud significauit quam praeceptum erat prius? non enim posset dicere de re quae cottidie fiebat. quia futura erat. unde manifestum est istud ad necem proficere Iudaeorum. quibus ostendit profeta, quod alii his amotis uocandi essent ad recepturum donum gratiae dei, quod promissum fuerat ludaeis.

Quid sit autem promissum, Eseias profeta docet dicens: [*]( 1 enim om. NX 2 poterit] uoluit GA 3 uidere N 4 adiungens C adiungeri N (corr.), F adiungi GA iudaisma C iudaismo N X 6 prohibiti (i ult. eras.) M 7 muniuntur N (corr.). X 8 non om. P prohibebantur P 10 habes MG haebets (corr. hebets) C inuenire M dicati (- eras.) M 12 hoc om. NX totum codd. probire (corr. proibere) C 18 deum PNX 16 deus] dicitur C 17 apertorum Cl N (corr.), F orandum] adorandum GA 21 quam] quod N 22 possit X dicere de re] dici reddere C 25 percepturum P 27 prophftte M )

73
ueniet ex Sion qui eripiet et auertat impietatem ab Iacob; et hoc illis a me testamentum. igitur hoc testamentum abolitio peccatorum est. hoc est enim testamentum nouum. quod promissum est per Hieremiam dicentem: ecce uenient dies. dicit dominus. et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus illorum in die. qua adprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non permanserunt in testamento meo. et ego neglexi eos, dicit dominus. haec est praeuaricatio illorum: quando simulacrum uituli fecerunt, tunc testamentum corruperunt. unde et tabulae in quibus data lex fuerat, sub monte confractae sunt ex eo quod grauia praecepta meruerunt accipere.

Sed quia clemens et misericors deus est, promisit per profetas mutare se legem, ut aliud testamentum daret, quod differret ab eo quod dederat prius. ut non solum quod graue erat mutaretur, sed et illa quae in figura data erant, id est sabbatum et circumcisio, ut, quia diu pressi erant, per omnia releuati supplices deo gratias agerent. et quia in praeuaricatione paterna durantes animos ab idolis auertere noluerunt, gentes cum residuis, qui fidem seruauerunt, testamento frui, quod futurum dixerat. contestatur, ut duplici modo grauati excruciarentur perfidi Iudaei; et ad tempus enim grauati sunt praeceptis et in futurum congruas poenas exsoluent, quia neque in ueteri neque in nouo testamento fideles inuenti sunt.

Nouum ergo testamentum dare se dixit, ut cessaret uetus, [*]( 1 Esai. 59, 20. 21 (ROUI. 11, 26. 27) 4 Hier. 38 (31), 31. 32 (Hebr. 8, 8. 9) 11 cf. Ex. 32, 4 12 cf. Ex. 32, 19 ) [*]( 8 est pr. om. CNX enim om. CNX 4 hieremiam prophete M 5 ueniant C 11 uituli simulacrum C 12 corrupernnt] eiorruperunt F eius corruperunt B 13 data est C 15 est deus P 16 se mutare GA 17 differet CG dederat] deerat G, (corr.) A 18 erat NX 20 reuelati M 22 testamentum NX 23 grauiti M 25 praecepti sed C eisoluant GA 27 ergo om. (fA )

74
quod datum erat patribus. ac per hoc qui in hoc testamento seruit deo, neque sabbatum neque neumenias neque circumcisionem custodit nec escarum discretiones, sed tantum dei habet timorem in fide, quia non ex lege iustificatur. sed ex fide dicente Abacuc profeta: quia iustus ex fide mea uiuet, ut non utique iam multis utatur praeceptis ad deum promerendum, sed paucis, Eseia iterum de hoc sensu eadem dicente; ait enim: si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris, reliqui eorum salui fient. uerbum enim consummans et breuians in aequitatem. quia uerbum breuiatum faciet deus in uniuerso orbe. reliquis, qui in fide promissionis perseuerauerunt ceteris diffidentibus, breuiatum legis uerbum ostendit, hoc est nouum testamentum quod promisit. quod non aliter testamentum diceretur. nisi simili modo etiam hoc sanguinis testimonio firmaretur. sicut et testamentum uetus, ut nomen unum utriusque. sed in ueteri multa, in nouo autem pauca sint praecepta. sicut promisit, ut, quia Abraham patrem multarum gentium futurum dixerat, eodem modo iustificarentur filii. sicut fuerat iustificatus et pater, ut cessantibus quae post fidem Abrahae coeperant suscipientes fidem, per quam iustificatus est idem Abraham, filii essent Abrahae, sicut dictum est a domino. quod quidem nec mirum nec inauditum est, ut sine cura sabbati et circumcisione et reliquis huius modi mandatis iustificentur homines. [*]( 5 Hab. 2, 4 (Rom. 1, 17 etc.) 8 Eeai. 10, 22. 23 (Rom. 9. 27. 26» 18 cf. Gen. 17, 4 22 cf. Ioh. 8, 37 ) [*]( 1 testamento hoc P 2 nuinenias M neuuiinias CF 6 iam non (non eras.) N nitatur (corr.) C 8 filiorum] populi P 9 harrena M arena CNGA reliqui M, (add. rj 8. I.) C reliqui(a)e cet. salui MC saluae cet. 10 (a)equitate PO A 11 breuiatum faciet uerbum P 12 peneaerarunt M perseuerant X dofidentibus CNFB 15 simili modo] simili mudo N similitudo X testimonii CNX 16 utj et 04 nomen] nouum M 17 eant M sint (corr. m2 sunt) CA 18 quia in ras. N . i*altaram] daret G, (eaep. dar) A 19 aicqfci CX 28 nec mirum] nimirum N X curra M 24 reliqui (r in ras.) M )
75

Nec enim per hoc placuit deo Enoch, ut transferretur, neque Noe haec seruando in diluuio solus inuentus est iustus neque ipse Abraham, postquam circumcisus est, iustificatus est: credidit, enim inquit, Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. tunc circumcisus est, ut signum esset in eo, quia credidit, cum senior esset, filium se habiturum. non ergo circumcisio commendat Abraham, sed fides. ideoque credentibus sufficit fides ad iustificationem, ut filii sint Abrahae in fide, non in circumcisione, quia his non est opus circumcisione. non enim hoc creditur, quod credidit Abraham. Iudaei autem idcirco iussi sunt circumcidi, ut fidei Abrahae signum haberent, non suae fidei, sed ut filii eius secundum carnem scirentur: si autem credant, erunt filii eius et in iustificationem.

Quid enim prodest dici filium potentis eum qui inpotens sit. . nisi quia magis obest? dedecus est enim dignitosi filium esse sine honore. nam in tantum circumcisio carnis nullius meriti est, ut uindicaturum se dicat deus per Hieremiam profetam in omnes circumcisos praeputia, si non fuerint circumcisi corde. illis autem non indignatur, qui circumcisi corde praeputiati sunt carne, quia nemo sine cordis circumcisione placuit deo. quicumque ergo circumcisi sunt carne, genus significant Abrahae iuxta carnem; nam qui circumcisi sunt corde, genus significant dei secundum fidem, quia circumcisi omni mundano errore deum profitentur parentem. quid ergo prodest carnis circumcisio, quando, si fides defuerit in Iudaeo, ad [*](1 of. Geu. 5, 24. Hebr. 11, 5 2 cf. Gen. 7, 1 4 GeD. 15, 6 (Bom. 4, 3 etc.) 17 cf. Hier. 4, 4 ) [*]( 1 «enoch G transferetur MC, A (corr.), B 2 inuentusj seruandus M 4 deo abraham GA 5 ei om. C 7 ergo] enim N 9 alt. circumcuione (corr. circumcisionis) C 11 circumdi M signum non (non era,.) C 12 nų) sed (m £ in ras.) C sed] non (m2 in ras.) C 13 hutiScatione GA 15 este*nim M digiqtoai] dignitas si P digitosi (cotT. adji. n s. I.) M dignito si CFB dignito G dignato (corr. dignito ml, Umc corr. mS) A 16 honorem M namj non G, (exp.) A merit Jf 18 fuerit M fnerant (corr.) N 19 indignetur C 20 quia nemoj quiT animo C 24 omni] sunt C 26 eircumcisio] eisio M si] n (eras.) N )

76
meritum Abrahae peruenire non poterit? aut quid obest praeputium, cum nemo, nisi qui aemulus fuerit fidei Abrahae. peruenit ad iustitiam eius?

Superflue igitur gloriantur de carnis circumcisione, cum uideant illam apud deum meritum non habere. et si, sicut est ostensum, melius est fidem habere quam circumcisionem. meliores sunt gentes Iudaeis, quia isti fidem habent, Iudaei circumcisionem. et quos, putas, magis agnoscat filios Abraham: qui iuxta carnem similes illi sunt, aut qui in fide? sed Abrahae fides testimonium perhibet, ac per hoc non in carne, sed in fide gloriatur. ideoque istos in filios suscipit, quos uidet imitatores esse gloriae suae. quo modo enim illos potest filios appellare, quibus uidet abhorrere unde placuit deo et iustificatus est? non ergo filios hos, sed inimicos poterit iudicare. inuidi enim eius uidentur spernentes fidem, per quam glorificatus est.

Nec mirum si Iudaei diffidentes deprehendantur minime suscipientes nouum testamentum, cum sciamus illos nec in ueteri fuisse fideles. semper enim contra deum rebelles et contumeliosi fuerunt, unde talia praecepta acceperunt, per quae ceruices illorum, quae inflexibiles erant, premerentur. numquam enim bona de deo sperare uoluerunt, cuius tanta beneficia et uirtutes tam mirandas agnouerant. hinc est unde inter cetera dicit Ezechihel profeta: leuaui manum meam inter eos in deserto, ut dispergerentur inter gentes et disseminarentur in regionibus, eo quod iustificationes meas non fecerunt et praecepta mea reppulerunt; et in subiectis: et ego dedi illis praecepta non bona et iustificationes, in quibus non uiuent in [*](23 Ezech. 20, 28. 24 27 Ezech. 20, 25 ) [*]( 2 qui] per P quia C (corr.), A 5 et—habere om. P 7 iusti P 8 et om. C 9 qui in flde] utique C 11 flde] corde N gloriantur P, G (corr.) ideoque iatos om. C in om. N suacepit MNX 12 potest illoe P 15 iuatiflcatuB P 19 talia] et alia P aociperunt X 22 agnouerunt (corr.) C 28 iezechihel P ezeohiel CNX 28 iustificationes] meas add. C )

77
eis. ostendit qua causa data sint illis praecepta tanta et tam aspera, ut, quia ingrati tantis bonis exstiterunt dictante iustitia. praeceptis seuerioribus premerentur. idcirco enim non bona* ea dixit, cum iusta sint, quia non illis ad iustificationem proficiebant, sed ad exitum, et poena, licet digne inlata, patienti tamen bona non est. post haec tamen, quia pius est deus. nouum testamentum daturum se promisit, in quo adbreuiatio facta legis iustificaret credentes, sicut iustificatus est Abraham, ut cessantibus neumeniis et sabbato et circumcisione et ceteris praeceptis — non quae naturalis legis sunt, id est homicidium. adulterium et talia — ita iustificarentur, sicut et Abraham. renouata enim fide Abrahae omnia uoluit cessare, ut tale tempus esset, quale fuerat quando credidit Abraham.

Sed forte dicantIudaei: csi ea, quae a Moyse data sunt, cessare dicta sunt per adbreuiationem legis, numquid circumcisio a Moyse data est ut cesset? ac per hoc signum patris nostri habemus, quia sumus filii Abrahae, quod propter testimonium generis cessare non debet\'. tempore quidem suo seruanda fuit circumcisio, id est, antequam nouum testamentum daretur. quod promissum erat. adubi autem dei gratia praestante onera legis cessare iussa sunt, quid opus est circumcidi? idcirco autem noua lex data est, id est spiritalis, ut cessarent carnalia et suscipientes eam signum eius acciperent, ut, sicut in ueteri Abrahae signum habuerunt, ex quo coepit testamentum uetus. ita et in nouo signum habeant saluatoris, qui noui testamenti [*]( 22 cf. Rom. 7, 14 ) [*]( 1 quia X (corr. GA) 2 ingratis C (corr.) B (corr. m2) dictant et (nt eras. et dab.) C 8 senioribuB P seuerioribua (corr. seuioribus m2) C aeuioribus N enim om. CNX 5 exitum (corr. exitium) AmlBmk p(o)euam GA 7 Ie... N 9 cessentibus (corr.) M numeniis M neomeniis CX 11 et adulterium GA sicut et] ut P ut et N 12 fidem FB 18 qualis NFB 14 a Moyse] a moyaen M moysi X 16 nostri. C 20 at ubi P, (at eras.) N, X adubi (corr. at) C autem eras. C 21 censare (corr. m. rec.) M 23 acceperunt N 24 abarchae CX 25 habeat M nouo (corr.) M )

78
constitutor est. quem ad modum enim ex Habraham Hebrei dicti sunt, sic et ex Christo Christiani dicuntur. quicumque ergo adhuc Hebrei dicuntur, nouum testamentum quod promisit deus non receperunt beneficium et misericordiam dei in irritum deducentes, qui populum suum iam hominis nomine nolens censeri sub filii sui nomine constituere illos dignatus est.

Qua igitur audacia dicunt Iudaei non nostra nos lege uti, sed sua, cum dicat Dauid: confitebor tibi in gentibus et iterum: epulamini, gentes, cum populo eius? et ad Hieremiam profetam dicit dominus: prius quam te formarem in utero, noui te; et ante quam exires de uulua, sanctificaui te et profetam in gentibus posui te. Iudaismus certe proprias habet significationes; aut enim populus iste in Iacob significatur aut in Samaria aut in Hierusalem aut in Iuda aut in Israhel. de gentibus autem apertum est quia aliter illos significat, quam sunt Iudaei.

Noster ergo profeta est Hieremias. quamuis enim in omnibus profetis gentes participes doni sui ostenderit deus, ad Hieremiam tamen specialiter dicit, quia nobis illum dedit profetam. hic enim nouum testamentum futurum significauit. quod plus gentibus proficeret quam Iudaeis, quod nunc declaratum uidetur. cum enim in uniuersa terra noui testamenti sit praedicatio, tam raro et difficile Iudaeus fidelis inuenitur, ut omnes ecclesiae noui testamenti gentium nominentur, sicut dictum erat in Osee profeta: uocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam dilectam. repulsis ergo Iudaeis conuocat gentes ea misericordiae gratia. [*]( 8 Ps. 17, 50. 56, 10 9 Ps. 46, 2 (?). 116, 1 (?) 10 Hicr. 1, 5 25 Rom. 9, (25. cf. Os. 2, 23-) [*]( 1 constitor M 2 sicut F, (eXp. ut) B ex] • M 5 non atife homrais N hominibus (corr.) M 7 quia PMG auditia M dMt C Sgentibue in gentibus (eras. in gentibus) C 11 qnftMH» M 12 saDetificauit M 18 particeps M ostenderet N (eOrr.), OA d.. M 23 et] aut N (coiy.) ut X (corr. A aut) indeis C indaeos FB Ideles C 24 nominetur M 25 ose C ose. (• dub.) N ose F 27 repuhsis M misericordia CNX et ante gratia add. NX gratie M )

79
qua dignatus est uocare et Abraham. nec enim Abraham non uocatus cognouit dominum. itaque qui dignatus est Abraham, idem ipse dignatus et gentes.

Cur ergo dicunt: \'nostra est lex,\' cum manifestum sit , donum dei omnium esse uolentium? cesset itaque ista usurpationis temeritas, quia gratia dei communis est omnibus. quo namque pudore negant Christum nostrum in lege promissum, cum uideant omnia signa in eo, quae lex futura praedixit? quia et secundum Abrahae promissionem omnes gentes iustificantur in eum credentes et secundum Eseiae profetiam de uirgine natus est in Bethleem ex tribu Iuda. sicut fuit promissum, ex semine Dauid et, iuxta quod Hieremias profetauit, nouum testamentum, quod deus futurum promiserat, praedicauit et post omnia signa uirtutum ostensa humiliauit se ł secundum dicta profetarum et omnia, quae praedicta sunt, passus tertia die resurrexit, quem ad modum scriptum est in profeta.

Et si tempus promissionis requirant, sicut Danihelo profetae ostensum est, inuenient inpletum tempore quo natus et passus est Christus, quia a tempore primi anni Darii regis Persarum usque ad natiuitatem et passionem domini et excidium Hierusalem, quod factum est per Uespasianum imperii Romani principem, inpletae sunt ebdomadae LXX, qui sunt anni CCCCXC. qui conputus per regna et per successores imperii manifestus est, quo modo etiam a Tertulliano conputatum inuenitur in Iibro, quem scripsit aduersus [*](5 cf. Ioh. 4, 10 9 cf. Gen. 22, 18 11 cf. Esai. 7, 14 12 of. Eaai. 9, 7 (6) 13 cf. Bfer. 88 (31), 31. 32 15 cf. Esai. 53, 3 etc. 17 cf. Dan. 9, 24 25 cf. Tert. adn. Iud. 8 ) [*]( 1 aocare dignatos eat PNF 4 cur] cum A cur (r m2 in ras.) B 5 domum (corr.) M, A ddnum (* eras.) G ista ista (alt. eras.) N insta X 10 esaiam proplietam GA 11 bethlem CFA betlem N 13 profetauit] propheta ut X (corr. A) 14 «oatensa M 15 quae tJIII. C 17 danielo P danihel M 18 propheta MCNX tempus (t in ras.) N 19 a GA om. cet. 20 ad om. CNX 21 et excidiom] erercituum X uespaasianum CAB uespasionem N 22 romatli (r ill rms.) M 28 qui-CCCeXc om. P coputus (u alt. in ras.) M conpotus NX 24 tertaliano MCNFB . 25 compotatum CNFG )

80
Iudaeos, quod ne ad iniuriam eius proficeret, quia recte conputauit, praetermisimus.

Et quis ambigat de hoc numero, cum trecenti circiter anni nunc super hunc numerum inueniantur? inpudentis ergo.) est post tantum superadditum numerum aduentui saluatoris dicere: non uenit\'; sub apostolis enim aut tempore ipso, quo agebat dominus inter homines, se poterat occultare malitia contradicens ueritati, ut, cum omnia signa promissi Christi uideret in saluatorem, de tempore tamen ambigere se diceret, ut perfidiam suam celaret. post autem, cum super promissum numerum supercrescere multi anni coeperunt, quae inpudentia est negare uenisse, quod etiam et signis et temporibus adinpletum scitur! nam quando aliquid plenum est et non superabundat, potest contentiosus aliquis dicere non esse plenum; nam si superabundet, clauditur os contentioso.

Ita et Iudaei tempore saluatoris potuerunt dicere, licet per fallaciam, non bene conputatum a Darii tempore usque ad dominum Christum, ut ipse dicatur esse qui promissus est. fallimur enim in annis et mensibus et diebus imperatorum et ad liquidum non collegimus. adubi autem creuerunt tempora super numerum praescriptum annorum promissi Christi, nulla potest praetendi excusatio, ut non ipse esse Christus dicatur, qui uenit, nisi, quod absit. mentitus dicatur esse qui promisit. [*]( 1 ad iniuriam] aiuriam (iu in rae.) M 2 compotauit CNG 3 cam] quod N tricenti CN 4 nunc- C inpotentis C 5 super aditum FB aduentu (add. i 8. I.) M 6 tempore ipso] temperei pro C temporei pro N, (eorr. A tempore pro) X 7 agabat M poterat se P 8 ueritaque M 9 saluatorem P, M (corr. saluatore), CNX (cf. Study of Ambrst. p. 110) tamem M 10 se diceret] aeddiceret (corr. sed eiceret) G se dicere X 12 negare (nega in ras.) M 14 superabundant M contentioaus aliquis dicere potest P aliquid X 15 superhabundat- CGA clauditor NF contenaioso M 16 licet om. P 17 a om. C 18 dicatum (corr.) C esse pro (exp. pro) M 19 anis M in ante menaibus add. M 20 ad liquidum] alliquidum M colligimus CGA adubi] at ubi PNX 21 perscriptum C promissum P promissa NX 22 ipse.... N esse om. M 23 mentitur C esse om. (add.) C promisit-tempus om. (add. m2 mg.) M )

81
quando enim tempus promissionis emensum est et negatur uenisse qui promissus est, quid aliud quam mendacii arguitur qui promisit? sed ueracem esse qui promisit signa omnia docent, quae praedicta sunt et reperta in Christo noscuntur. Iudae autem, dum emendare erubescunt, non cogitant futurum iudicium. nihil enim peius est, quam si neget quis uerum esse. quod intellegit non esse mendacium.