Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Igitur quia claruit uere serpentem locutum esse cum Eua, illud superest ut discernatur, an potuerit tam prudens esse et astutus, ut dolo falleret eam. si enim ceteris bestiis prudentior erat, non tamen hominibus, quippe cum nullum animal rationabile sit nisi homo. itaque serpentem subtilitatem istam conposuisse inpossibile est. quamuis enim prudens dicatur, sed non ultra naturam suam; nec enim deliberat aut excogitat aut consilium capit. idcirco diabolum esse, qui per serpentem mulierem circumuenit, dubium non est. admiscens enim se serpenti egit per illum quasi per organum, ut nec mulier occulti diaboli intellegeret dolum sciens prudentem esse serpentem. ac per hoc corporaliter data sententia spiritaliter cecidit in satanan, quia sententia reum tenet. non enim ab homine data sententia est, ut innocentem forte perimeret per errorem aut maliuolentiam, sed a deo, qui falli utique non potest, ut sententia eius non illum teneat, qui reus est. quia enim, cum sit inuisibilis satanae, dolum corporaliter egit, corporalis uidetur data sententia, ut illum spiritaliter teneat, cuius factum elicuit dari sententiam. nam proiectus de sacratissimis caelorum sedibus inpudentissimus satanas in terram uolutatur gemens semper. [*]( 7 Matth. 10, 16 ) [*]( 2 sabicerat X 12 nullam M 18 se enim P 20 specialiter P eat (erat.) spiritaliter C 24 est] non est P 26 egit] pegit (corr. regit) C regit FB 27 selicnit (8 eras.) N dare GA 29 terra C uolntatitnr (?) P uoluntatur M )

60

Sed forte dicatur: et qua, putas, lingua serpens locutus est ad mulierem?\' serpentis utique ore. si enim hodie de non sunt, qui latratus canum intellegant et luporum ululatum et uarritum elephantorum et cantum pullorum, quare non magis rudis adhuc mulier scire potuit et intellegere sibilum serpentum, cum multos sciamus auium uoces discernere? nam et constat diabolum eius lingua uti, cuius corpus intrauerit; nec aliter falleret mulierem. ac per hoc serpentis ore locutus est per serpentem.