Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quid censet de homine, qui mundum aeternum putat? certe homo coepit in mundo: sine homine ergo cui proficiebat annua fecunditas mundi? aut sine aliqua prouidentia generabat? et quo modo aeternus corruptibilia et mortalia generabat, cum de aeterno debeat aeternum existere? et quod uisibile est et sentitur et tangitur qua audacia [*](5 mouere CNX 6 initio..... C neque alt. om. M abolitione C 9 adnereitate P diuersitate (corr. «adaersitate m. rec.) N 10 corporum P 13 et] ut CNX 14 aborriat (corr.) C aboriat (corr.) N, F 15 et] add. sit P tantu M utpute NX 18 frida M 23 proMebat N (corr.), X 26 cum de eterna (cum de eter in ras.) M )

57
uocatur aeternum? et quod uicibus temporum ministratur, ita ut ipsa tempora aliquando non seruent officia sua, quo modo appellatur aeternum ? aeternitas enim non corrumpitur, non inmutatur.