Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Dixit apostolus inter cetera: petra autem erat Christus, ut, quia Christi uirtute aqua fluxit de petra, petra appellatus sit Christus. simili modo et, quia manna potestate eius uenit de caelo, manna, id est panis, Christus dicatur, quod tunc factum eius rei, quae nunc in ecclesia offertur, figura fuisse existimetur, ut Christiani populi, quos in angelos significauit scriptura, panem manducauerint homines, id est Iudaei. et quia maior gratia est nunc, quam fuit in profetis, et libertas data per Christum, quia ubi spiritus domini ibi libertas, ad conparationem temporum et gratiarum Christiani angeli dicti sunt, quorum pane, qui est Christus, satiati sunt Iudaei, quos homines dixit. horum magis Christus est, quibus et reuelatus est et qui hoc nomine uocari censentur. duplici ergo genere potest intellegi supra dicta quaestio, ut et panis angelorum caelestium dici possit et Christianorum secundum ea quae dicta sunt.