Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quoniam aliter quam datum erat intellegi coeperat, idcirco Eseias profeta ostendit postea quo sensu dictum esset. cum enim hoc ex causa offensi dei sententiae loco positum esset, quia deserentes deum in eo percutiebantur, ne ducentes uxores semen relinquerent, sic hoc arripuit error humanus, [*](2 Matth. 15, 3—6 19 cf. Ex. 23, 26 cf. Deut. 7, 14 20 cf. Esai. 56, 4. 5 ) [*]( 1 cetera] cera M 3 et om. M tuum ante et add. CNX 4 malediierint C aut] uel X mortem M 7 honorificauit P 12 offerent X (corr. m2 AB) 13 unde] un et M 14 condempnebant C sibi uiderit M uideret sibi GA 19 maledictas C 20 relinquerit C reliquerit F, (corr. m3) B 27 semen... M reliquerent C relinquerint G )
Nam et sancti uiri, cum cupidi essent filiorum et non id obtinerent, aestimabant peccata obstare et dolebant ignorantes dei esse prouidentiam, cui seruabantur. denique ad dei procurationem et Anna concepit et peperit Samuhelem et Helisabeth Iohannem et uxor Manoe Sampson. spiritalis tamen intellegentia in hac causa ista est, ut maledicti habeantur qui non reliquerint semen, quod uideat dominum, id est (qui non inbuerit aut filium aut seruum aut proximum, qui dei timorem doceat super terram\'.