Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed dicet quis: \'auctori magis amplius reddendum iustum uidetur, quam imitatori.\' in auctorem congrua datur uindicta, filiis autem quod plus dicit reddi, poena est patrum. et si quaeras, accessu legis peccatores plus fiunt rei, sicut et Lamech et post Lamech. quibusdam tamen uidetur sic reddita esse peccata patrum in filios, dum in captiuitatem ducti sunt causa patrum et fuerunt ibi usque ad quartam generationem. quod si uerum est, non solum odio habentibus se deus reddidit peccata patrum, sed et diligentibus nomen suum, quia et Danihel abductus est et tres pueri et Baruch et Ezechihel et Hesdra illic natus est. liquido ergo apparet illud conuenire propositae quaestioni, quod supra diximus.

XV. CUM IUSTUM PRAEDICET LEX ET HIC UERE IUSTUS SIT, QVI PLENAM HABET IUSTITIAM, CONTRA SOLOMON: \'NOLI,\' AIT, \'ESSE IUSTUS MULTUM.\'

Nimia iustitia incurrit peccatum, temperata uero iustitia facit perfectos. non enim sine malitia est qui multum est iustus, quia peccantibus ad singula si respondeas, non deerit ubi pecces. denique dei temperata iustitia est. peccantibus enim [*]( 12 cf. Gen. 4, 24 22 Eccle. 7, 17 (16) ) [*]( 2 est] eius C 8 qui] quia N clementiam M 5 reddet N, X (corr. ABm2) milia in (in eras.) M 6 quinta F, (corr. m2) B 8 dSeit PX 11 accessnb (corr.) C accessam GA 13 captinitate NX 17 esechiel MX ez. echibel N 19 propost$questione M dixi M 10 lez praedicet NX et hic.... iustitiam om. NX 22 ait noli P 24 perfectae C 26 dei temperata) item peccata M )

42
aliquando ignoscit, aliquando irascitur, aliquando reddit non quantum digni sunt; suffert enim eos, ut sint qui proficiant. lex enim, quia se ipsam mollire non potest, a nobis mitiganda est, ut possit prodesse sub se agentibus. hic ergo iustus non est multum, qui dei imitator est.