Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et sequitur: libera me de sanguine, deus, deus salutis meae. hoc dicto ostendit peccatum suum morte dignum, ut dei misericordiam, quanta sit, praedicet. per hoc enim etiam alios prouocat confugere ad dei clementiam.

Unde subiecit: exultabit lingua mea iustitiam tuam, domine. gaudere se dicit in iustitia domini, quia in eo permanet quod promisit dicens: misericordiam autem meam non amouebo ab eis. laetus ergo Dauid rex et securus in hac parte dei sui iustitiam praedicat.

Et sequitur: labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam. sic labia eius aperit, dum subiectum illum esse non sinit causa peccati. liberati enim os patet, peccatoris enim clausum est os; pudore enim et metu [*](1 Pa. 50, 14 6. cf. Prou. 8, 15 8 Pa. 50, 15 13 Ps. 50, 16 17 Ps. 50, 16. 17 19 Ps. 88, 34 22 Ps. 50, 17 )[*](t.F ) [*](2 spiritom EB dari eibi] danid P dari] dare M 3 quae] quem P quae (corr. quam) N promissa erat] promiserat PAB ut] et P omnibus] in (eras.) omnibus C 4 requesita P 5 ammotus EB 8 subdit M 9 ad] a (corr. m. rec. at Į?]) M 10 qua] quae CNX 11 promoait C nec Nm2 in raa. tatur (corr. m2) N 14 dico M 17 exultauit PCX lingua. N 20 ammouebo X dauid (eras.) N 21 iustitiam suam (suam eras.) M 22 domine labia C aperias M adnuntiauit C 24 sinit] Fine C, N (corr. m2), X liberati om. P os] ons (corr.) N 25 enim pr. om. P )

296
correptus loqui non audet; absolutus autem uel liberatus tripudians praedicat laudem iudicis. nam et apostolus, sicut ipse testatur, propter quod ab omnibus liber esset: os nostrum, ait, patet ad uos, o Corinthii.

Et adiecit: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique. hoc de conperto loquitur sciens sanctum Samuhel dixisse ad Saul regem, cum peccatum suum non dolore mentis neque lacrimarum miseratione, sed sacrificii oblatione oblitterari putaret: nou uult, inquit, deus sacrificium magis quam audiri uocem suam, quia huius modi sacrificia damnum possunt facere, non tamen deum placare. deus enim sic placatur, si anima peccati sui memor tribulatione et maerore cordis defleat quod peccauit.

Et sequitur: holocaustis non delectaberis. non delectatur holocaustis deus, sed in huius modi causis. ipse enim animus pro se satis facere debet, non se de foris redimere. nam ista adiutorium praestare possunt, animus autem, quo modo oblectatus est in peccatis, sic tribulari debet in paenitentia et tunc delectabit deum delere eius peccata.

Unde subiecit: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non despicit. ostendit quale sacrificium pro peccatis deus suscipit, quia non poterit deum placare, nisi qui laetatus est contra [*]( .3 n Cor. 6, 11 5 Ps. 50, 18 9 cf. I Reg. 15, 22 14 Ps. 50, 18 20 Pe. 50, 19 )[*](def. F) [*](1 tribudians. corr. (fort. m2) C 2 praedicat (prae in ras.) M sicet (eras.) N 3 testur (eras.) N 4 ait] aut (corr.) N 5 adi.cit (e F. ras.) M 7 suum M 8 dolere (corr. m2) N sacrificio P oblationem C 9 oblittera reputaret N obliterati putaret 0, (corr.) A 10 audire M (corr.), N 11 deo X placere C, N (corr. m2), X 12 peccatis G, (corr.) A tribulationem MC, N (corr.), X (corr. A) 18 memorem ME merorem C, N (corr.), X 14 delectaueris C 15 modis G, (corr.) A 16 redemere X 18 oblectastus (corr.) M debet om. P 19 delectabitur (corr.) N dominum N 22 despicit] spernet P spernit CNX Turner suscepit G, (corr.) A 28 deum] deum (corr. m2 deo) N deo GA. placere CXX quia PA )

297
salutem contribulatus fuerit corde, ut reparetur ad uitam. denique omnis inquietus uel indisciplinatus frequenter incurrit, ut membra corporis laedat, quae utique non sine dolore possunt sanitatis recipere medicinam: sic et peccatores non possunt peccata sua redimere, nisi dolorem senserit animus qui peccauit. hoc enim iustum est, ut, quia contra rationem gauisus est, secundum rationem patiatur maerorem.

Et sequitur: benigne fac, domine, in bona uoluntate tua Sion. Sion dicens ecclesiam significat, ut adseueratio nostra non inprobabilis uideatur, cui, ut impleat deus promissum suum, suggerit sciens se tunc plenam remissionem accepturum, cum, quod decreuit deus, in Christo impleuerit, id est, ut ab omni peccato liberentur sperantes in salute promissa, quia non solum a propriis, sed et ab Adae peccato, quod per traducem in omnes peruenit, liberabuntur per Christum.

Et adiecit: et aedificentur muri Hierusalem. quid est ut dicat: \'et aedificentur muri Hierusalem\'? numquid destructi fuerant? sed muros Hierusalem dicens ecclesiam significat per fidem, quae in Christo disposita erat, construendam, cuius muri sancti esse homines intelleguntur docente nos Apocalypsi Iohannis apostoli, quia et Hierusalem ciuitas et muri eius dei serui sunt intellegendi. sciens ergo per Christum rex Dauid promissum, quod futurum erat ad liberationem seruorum dei, orat ut impleatur, id est, ut per fidem aedificetur ecclesia et liberentur sperantes de hac fide salutem. [*]( 8 Pe. 50, 20 16 Ps. 50, 20 21 cf. Apoc. 21, 10-12 ) [*](Ilcf. F) [*]( 1 nt om. C, N (add. m2 8. I.), X 3 utique] utique quae C, N (eras. quae), EB 5 redemere X (corr. A) 6 peccauerit GNX 7 patetur EB patitur G, (corr.) A 8 bone GA 9 seueratio X 11 suggeret (corr.) GA 12 accepturam P decreuit deus in Christo impleuerit id eat ut ab omni peccato liberentur] decrerentur EB crederentur GA 13 salutem promissam GA 14 et om. GA 15 omnis (corr. mJS) iV 16 hierusalemu M 17 quid est ut dicat et aedificentur muri hierusalem om. MCNX 20 endam cuius om. P 21 hioani M 22 serni sunt] seruiunt X (corr. A) 23 erat (e in ras.) C )

298

Et sequitur: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. hoc dicit, quia oblationes et holocausta tunc accepto ferri haberent, cum ecclesia esset aedificata, et non passim aut secundum consuetudinem, sed sacrificium, inquit, iustitiae acceptabis. iustum est sacrificium, cum condignum munus offertur; porro autem nihil tam iustum est et condignum, nisi ut nos ipsos offeramus deo. quia enim deus spiritus est, spiritalia illi offerenda sunt sacrificia, ut uiuo uiua hostia offeratur. quia enim dixerat in causa peccati sacrificiis carnalibus deum minime delectari, ostendit futurum, quia spiritaliter deo offerendum erat et acceptaret, quia haec deo digna sunt sacrificia, hoc est, in praeteritum minora fuerunt quasi carnalia, nunc maiora, quia spiritalia.

Et adiecit: tunc inponent super altare tuum uitulos. si cessantibus pristinis sacrificiis spiritalia successura sacrificia significauit, quid est ut diceret: \'tunc inponent super altare tuum uitulos*, nisi quia per haec corporalia spiritalia significat, quippe cum dixerit, quia carnalibus non delectatur? uitulos ergo dicens populum nouellum significauit Christi fide renatum, cuius deuotio cottidie super altare domini delibatur. qui enim de ecclesia intellegitur locutus, sacrificia quoque eius spiritalia significasse debet intellegi. [*]( 1 Ps. 50, 21 5 Ps. 50, 21 8 Ioh. 4, 24 15 Pa. 50, 21 ) [*](def. F) [*]( 1 hacceptabilis M 2 oblationes pr.] et oblationes C, (et eras.) N 3 accepta Nni2 ferri] fieri P fiere (corr. fieri) N haberentu (u eras.) M 5 acceptabilis (litt. eras. 8. pr. a) M iustum] si iustum (eras. si) C 6 cum condignum munus offertur porro autem nihil tam iustum eat et condignum nisi om. P cum om. GA 7 nos] non M offeramur C 11 quia (corr. m2 quod) N 12 erat] deo erat P 13 quasi] quia P 16 si] sic P si (corr. m2 sic) N sacrificia C 18 spiritalia om. P 20 uitulos C 21 fidem N (corr.), X altaria (corr.) N domini] deum N (corr.), EG )

299