Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Dehincsubiecit: et folium eius non defluet. manifestum est in arbore, cuius folia non decidunt, uitam significasse. umore enim decurrentis aquae uegetatum lignum folia continet sua. nam et dominus Iesus: si in umido, ait, ligno haec faciunt, in arido quid fiet? in ligno umido uitam significauit et fructum. sicut lignum ergo auxilio decurrentis aquae siccitatem non patitur, ita et hic, qui legi dei studet, accedente temptatione praesidio dei tutus non amittit, sed adquirit salutem dicente apostolo: quia per tribulationes oportet nos intrare in regnum dei. [*]( 3 cf. Cant. 5, 2 5 Ps. 1, 3 11 Ps. 1, 3 15 cf. II Tim. 4, 1. I Pet. 4, 5 17 Ps. 1, 3 20 Luc. 23, 31 25 Act. 14, 22 ) [*]( 1 sacramentum P 2 hinc PX 3 cantica 0, (corr. cantico) A 5 tamque C tamqum (corr. m. rec.) N 6 lege X 8 aqua X sterili (corr.) N 9 qui om. PN frequenti usu] frequentius ut C frequentiuna (s alt. eraa.) N lege CX dei qui (qui add. m.rec.) N 13 his M; an is coli. p. 265, 2 scribendum? lege CF 14 enim om. M eius X 15 ceperit C Christus om. M (fort. recte) 19 decurrentes (corr. m. rec.) N uegitatum N (corr. m2), X 20 uirido P 21 fiet. N Ttindo P 23 dei om. G, A (add.) 24 accidenti P accidente CNX totns C, N (corr. m2), FB ) [*]( 18* )