Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Audistis, fratres carissimi, quae contestetur euangelium dicente domino: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruolis. ita, pater, quoniam sic fuit placitum ante te. igitur, si dictorum sensum inspiciamus, uidebimus ea, quae ad exhortationem [*]( 1 cf. Num. 21, 7—9 6 cr. Gen. 22. 9-18 8 cf. Hiob 1, 14-19 9 cf. Hiob 42, 12. 13. 17 a cf. Tob. 2, 10 (11) 11 cf. Tob. 11, 13 (14) 19 Matth. 11, 25. 26 ) [*](\'rĮ. p) [*]( 1 temptatur M temptamur G, A (corr.) angusati C redeunt (fA uia X 2 dim. (add. derent 8. I.) M 5 temptatus] temptator C\' 8 ad om. X 10 c(a)ecitatum CFB caeci tantum G caecita.tum (corr.) A et om. X 11 ad om. (add. s. I.) C 14 deminutionem scripsi diminutionem codd. ad om. MN 15 tolleramus C tolleremus N (corr.), F,A (corr.) tolleremur G 17 mathei NX 18 auditis (corr.) C karissimi NX quae conteatetnr] quaecos testetur F quae costestetur (pr. a partim eras.) B in euangelium M 19 dni CFB 20 quodj qui N )

192
credentium a domino dicta sunt, eorum qui, propter quod mundanam sapientiam spernunt, paruuli uidentur sapientibus mundi, qui nullo testimonio commendati sapientes uolunt dici. idcirco indignum uisum est deo his ostendere ueritatem, humilibus autem, qui nihil de se praesumentes dei se uoluntati inclinant, aequitate cogente salutaria reuelanda sunt hic enim prudens deo est et salutis suae memor, qui scientiae suae anteponit dei legem, quam utique uidet non uerborum strepitu fulciri, sed rerum uirtutibus. et sine dubio hic stultus et uanus est, qui huic rei se commendat, quae nulla munitur praerogatiua signorum.

Unde non litteratis saeculi regnum deus promisit, sed fidelibus; neque scrutatoribus siderum aeternitatem pollicetur, sed recte agentibus; nec dialecticis, qui fraude et minutis quibusdam uerum excludere nituntur, gloriam dat, sed bonae uoluntatis hominibus, qui accurati magis uita sunt quam sermone. istos enim reprobat deus, qui oratione clari sermonis uti uolunt quam bonis actibus. nam et gloriam dei in se uult conuertere, qui rem dei uerbis exornare se putat. res enim ipsae per se placere debent, ut non sermo, sed sensus laudetur. si enim sensus auctor est litterae et uerba propter res significandas inuenta sunt, cur non magis res ipsae puro sensu promendae sunt, ut facilius mentem incitent ad salutem? ideoque piscatores elegit dominus nostros apostolos, homines simplices et sine litteris, qui sine aliqua uersutia fidem seruando et bene uiuendo dei in se ostenderent ueritatem. unde et apostolus Paulus: et ego ueniens, inquit, [*](2 cf. I Cor. 1, 20. 3, 19 7 cf. Rom. 14, 6 16 cf. Luc. 2, U 24 cf. Matth. 4, 18. 19. Marc. 1, 16. 17 25 cf. Act. 4, 13 27 I Cor. 2, 1 )[*](d,(f.P) [*](1 eant om. N 4 deo] a deo GA his] hic FB 9 strepitap (corr.) N 14 frada (corr. frauda, u s. I.) M 17 quam] quem GA 19 qui rem] quem X 23 facilius (fa in ras.) N 24 noster GA 25 apostolus (corr.) C simplices] principes M sine pr.} sene (corr.) G sine alt.] sina M 26 et om. M 27 inquit ad uosj ad uos inquit X )

193
ad uos, fratres, ueni non in sublimitate sermonis ant sapientiae, inter cetera: quia non, ait, in sermone eat regnum dei, sed in uirtute, ut, quia uerba contradictioni obnoxia sunt, dei legi uirtus testis existeret, cui omnis cedit sermonum sublimitas.

Itaque haec idcirco praemissa sunt, fratres carissimi, ut consuleretur simplicioribus, ne se forte indignos putarent gratia dei, quia minime sunt litteris forensibus eruditi, cum magis ad laudem proficiat simplicitas eorum, quando quod prudentes mundi non uident superbia litterarum, hi credunt, non uerbis sed consilio prudentes. sciunt enim in bonis operibus requiescere deum et fidem quaerere, non cultum sermonem. legunt enim dicentem dominum: in quo requiescam, nisi in humili et mansueto et tremente uerba mea? quam ob rem, ut digni efficiamur ad promissa praemia, ea quae a domino iubentur facere debemus, securi quia hos diligit dominus, qui uerba eius custodiunt. sic enim dixit discipulis suis: si diligitis me, praecepta mea seruate, ut in his domino seruientes regni eius heredes esse possimus per legum Christum dominum nostrum.