Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum ad uerba pertinet, uidetur esse contrarium; si autem sensus requiratur, inuenietur esse non dispar. sic enim lex loquitur, ut a diligentibus ac sedulis possit intellegi, ut ratio ueritatis non incuriosis, sed sollicitis se reuelet. nam utique deus dixit: quarta progenie, et Moyses scripsit: quinta progenie, quamuis utrumque Moyses retulerit et fallere eum inpossibile sit, in quo tanta uirtus operata sit. ac per hoc inuestigandus est sensus, quia non otiose aliquid aut inprouide diuina loquitur scriptura. itaque duae partes sunt, quas singuli memorauerunt. deus enim quattuor generationes significauit, quae natae sunt in Aegypto; Moyses autem addens his unam, ex qua hae ortum acceperunt, cum intrassent in Aegyptum: quinta, inquit, generatione exierunt filii Israhel. generationem enim quae intrauit in Aegyptum, et quattuor quae illic natae sunt, simul conplexus est. nam Abraham usque ad exitum filiorum Israhel de Aegypto generationes sunt octo. ducentis enim quindecim annis a promissione facta Abrahae habitauerunt in Chanaan et ducentis quindecim in Aegypto.

Hi sunt anni quos conprehendit apostolus ad [*](2 cf. Gen. 15, 16 4. 12. 19 Ex. 13, 18 11 Gen. 15, 16 ) [*]( . 1 abraam MB 4 filiis M, (is eras.) G 9 dilengentibus M ac sedulis P acredulis MC ac credulis N ac**delis (eorr. ac fidelis) F acrudelis G, (a eras.) A crudelis (corr. m2 acredulie) B 10 reuelet (corr. reuellet) C 14 ac om. M 16 memoriint M 18 hae] hae* JY hebr(a)ei X acciperunt FG 19 geratione M exiuerunt (corr.) C filiis M (corr.), C 21 Abraham] ab abraham N, sed cf. p. 10, 10 israhel] ihsrahel (h pr. m2 uel 3 8. l.) M israhel qua C 24 chanan C hannan N quindecem M 25 hii CX galathas NG )

35
Galatas dicens: post quadringentos et triginta annos facta est lex. igitur hae quattuor generationes natae sunt in Chanaan, id est in Isaac una, altera in Iacob, tertia in Leui, quarta in Gedson et Caath et Merari. cum intrassent autem filii Israhel in Aegyptum, Caath genuit Ambram — haec est prima generatio facta in Aegypto —; Ambram autem genuit Aaron et Moysen et Mariam, quae est secunda facta generatio in Aegypto; et Aaron genuit Eleazer et fratres eius, quae est generatio tertia; Eleazer autem genuit Finees quarta generatione. hae sunt quattuor generationes procreatae in Aegypto. unde ait deus ad Abraham: peregrinum erit semen tuum, et seruitio oppriment eos; ego autem liberabo eos, quarta generatione exient inde. uide si non apertum est, quia non aliud significauit deus, quam quod gestum est in Aegypto. Moyses autem ut etiam illam generationem poneret, quae cum Iacob patre suo intrauit in Aegyptum, ex qua istae quattuor originem habent, dixit: quinta progenie exierunt filii Israhel de terra Aegypti.