Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

\'Si igitur sic se haec habent, quo modo uos,) inquit, \'Galatae Iudaei facti Christi arbitrium corrumpitis?\' ideo dixit illis: euacuati estis a Christo. ius enim reconciliationis, quod inter eos constituerat, spernentes ad pristinum Iudaeorum sensum conuersi sunt, accusantes tam se quam reconciliatorem; omne enim quod displicet accusatur: et quoniam haec res Galatas ad legem conuerti coegerat, ut unum deum sine mysterio faterentur, quasi legi esset inimicum, si Christus deus diceretur, dicit: arbiter, hoc est mediator, unius non est — sed duorum utique; uos autem conuersi ad legem arbitrum recusastis —, deus tamen unus est.\' quo dicto non sic se Christum deum praedicare testatur, ut alterum deum faceret aut duos profiteretur, sed unum esse deum, sicut et in lege dictum est, quia, cum Christus de deo deus praedicatur, non ad alterum proficit deum, quia quod de deo est non se permittit alterum [*]( 3 cf. Gal. 2, 4 6 Eph. 2, 15 14 Gal. 5, 4 21 Gal. S, 20 23 Gal. 3, 20 25 cf. Ex. 20, 3 etc. 26 cf. Symb. Nicaen. ieste Torno Damasi (Eccl. Occid. Mora. ed. Tumer I 283) ) [*]( 2 omnis om. a Hii D 9 professionee] et add. D 10 iadeoram D 11 circumcisione D iudicante D indicante a praeputio D 12 hoc] ambobus K add. ambobus a 14 illis om. K 16 spernebant (ebant in ras) K Iudaeorum pristinum K 17 sunt om. K 23 quo dicto non] Quod dicit (non add. 8. Z. m2) K Non dicit a deum om. K 24 testatur om. Ka 26 Christns cum Ka 27 quod] qui a )

475
deum dici. siue enim deus, siue, quod de deo est, unus est deus. nihil enim utique distat inter deum et quod de deo est; est enim alter. ipse enim alter propter personam, qua filius nuncupatur, ipse uero idem propter unitatem substantiae. ne reprehensibile uideatur quia\'personam\' dixi; solent enim quidam abnuere, sed apostolum sequamur qui ait: nam quod donaui, si quid donaui, propter uos in persona Christi.

LXXXI. SALUATOR, CUM SE PASSURUM DICERET ET POST TERTIUM DIEM RESURRECTURUM, ADIECIT: \'ET POSTQVAM RESURREXERO, PRAECEDAM UOS IN GALILEAM; IBI ME VIDEBITIS\'. ET ANGELUS MULIERIBUS SIMILITER. CUM INUENIATUR A MULIERIBUS ET A DISCIPULIS SUIS VISUS IN HIERUSALEM.

Uerba saluatoris retractare infidelis est, sed te uideo non de uerbis saluatoris dubitare, sed sensum requirere, quare, cum in Hierosolymis post passionem suam uisus sit, dixit se in Galilea ab his uideri. cum in Hierosolyma uisus est, sed particulatim ad recreandos animos discipulorum, in Galilea uero ab omnibus simul, ergo qui in Hierusalem uisuri illum erant per partes, in Galilea illis constituit, ut simul omnibus appareret et ad ordinandam disciplinam daret praecepta. [*]( 6 II Cor. 2, 10 8 cf. Matth. 17, 23 etc. 9 Matth. 26, 32 11 cf. Matth. 28, 7 12 cf. Matth. 28, 9. Luc. 24, 15. 34. 36 etc. 20 cf. Ioh. 20, 1 sqq. ) [*]( 3 est enim alter. ipse enim alter] (m1 in ras. Non est enim alter) sed alius K qua1 quia D 4 ipse om. K idem uero K idem om. a 5 enim] add. hoc a quidam] add. hoc K 6 sequimur K 7 personam Da 12 cum] add. tamen a 13 uisus om. a 15 dubitari D 16 galileam D Galilaeam (?) a 17 cum om. Ka iherosolimam D 18 galileam DK omnibus, Simul DK 20 Galilaeam a )

476