Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Manifestum est sic inductos Galatas in legem fuisse, ut et Christum profiterentur, sed non sicut dignum est, sed more Fotini, ut, quia unum deum lex praedicat, contra legem sit, si Christus deus dicatur. hoc commentum Iudaeorum est, qui magnalibus uirtutum uicti crediderunt post crucem Christum, ita [*]( 1 cf. Col. 1, 16 .2. 4 cf. I Cor. 8, 6 6 cf. Te Deum Laudamus 3 17 Gal. 3, 20 ) [*]( 1 et pr.] omnes a 3 uidere D 5 subiecit Ka maiestas et claritaa a 10 cum] cum et Ka 11 confitetur esse a 17 autem a 19 inducti om. a sint addidi, om. DKa 20 le>ge] add. fuissent a ut] et K 24 est om. a 28 Christi Ka )

474
ut profitentes Christum legem tamen seruarent, quasi non esset omnis spes in Christo ponenda. hi sunt, quos apostolus falsos fratres appellat. isti ergo post apostolorum traditionem Galatarum sensum corruperant, ita ut Iudaeos eos facerent sub nomine saluatoris. hinc apostolus Christum dicit uenisse arbitrum circumcisionis et praeputii, sicut dicit ad Ephesios: in uno nouo homine faciens pacem. si ergo arbiter uenit Christus, arbiter autem sic facit pacem inter duos, ut nouam regulam ponat, auferens ambobus professiones reconciliat eos ut eius sententiam secuti amittant discordiam pristinam. Iudaeo enim circumcisionem uindicante et gentili praeputium discordia fit; cum uero hoc aufertur, fit pax..