Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Secundum numerum quadraginta et una generationes numerantur, iuxta rationem autem quadraginta et duae probantur. [*]( 2 cf. Matth. 1, 17 16 Ioh. 19, 15 23 cf. Matth. 1, 17 ) [*]( 1 tree] IIII L 2 diuiserit L clauderet D Matheus apostolus] euangelista L 6 indignus] reprobua L 10 eorum L 11 quam. uis om. L 12 ciro L reuersi] reuerti iussi L 14 sed-fuerunt pr. om. L 15 fuerunt alt.] fuerant L 17 generationum L ut et] et ut L ut etiam a 19 anni] a Christi L tempore L in om. L 23 uideatur L 26 autem] uero L )

433

Iechonias autem in transmigratione genitus est, id est rex factus, sicut continetur in Paralipomenon, finem fecit secundae parti et, quia post transmigrationem remansit in regno permittente rege Nabuchodonosor, ab ipso incipit tertia pars, quae uenit usque ad Christum. ideoque bis conputatur, ut et concludat secundam partem et initiet tertiam Iechonias. sic enim habet: et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel. usque ad istum autem Salathiel regnauerunt qui sunt ex Iuda, sed quorum ex radice nascitur Ioseph. nam Iechonias primum filium habuit Asyr nomine, sed quoniam Ioseph per radicem Salathiel originem trahit, praetermisso Asyr Salathiel Iechoniae patri suo subiunctus est, ut ueniretur ad Ioseph, cui erat desponsata uirgo Maria. nam et post Iosiam Iechonias sequitur, sed quia per Ioachim patrem Iechoniae uenitur ad loseph, praetermisso eo, id est Ioachim, Iechoniam posuit, ut numerum quattuordecim generationum non egrederetur, et quia post Iechoniam Salathiel et filius eius, per quem oritur Ioseph.