Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed nunc uideamus manentes in hac fide, quid sit tradere filium patri regnum; hoc est enim, quod inter cetera alio loco dicit apostolus: tunc et ipse filius subiectus erit ei, qui subiecit ei omnia, ut sit deus omnia in omnibus. subiectio ergo haec ipsa est traditio regni. itaque hoc loco interpretatio uidetur necessaria, ut et subiectus patri filius non negetur et nihilo minus aeternum regnum habere dicatur, hoc est regnum filii, quia in nomine eius omnia genua flectuntur, caelestia. terrestria et inferna. quod etiam adfirmat Petrus apostolus dicens: non est aliud nomen datum sub caelo, in quo oporteat nos saluos fieri. et ipse dominus discipulis ait: usque modo non petistis quicquam in nomine meo: petite et ego faciam. sic regnat filius, cum omnia in nomine eius saluantur et dantur quae postulantur usque ad finem mundi.

Postquam uero omnia Christum fuerint confessa, siue ui siue uoluntate, et substrata potentiae eius, cui restiterant, mysterium unius dei cunctis manifestabitur et omnis gratiarum actio referetur ad patrem, ex quo sunt omnia, ut cessante praedicatione unus deus sciatur in mysterio trinitatis. cum [*](2 Ioh. 17, 3 11 I Cor. 15, 28 16 cf. Phil. 2, 10 18 Act. 4, 12 20 Ioh. 16, 24 25 cf. Col. 2, 2 26 cf. I Cor. 8, 6 ) [*]( 1 tiaditum bis (pr. eras.) D 6 dicantur Ka 7 horum enim Ka detractandum D (d pro in ras.) retractandum Ka 10 enim est a 11 filius om. Ka 13 igitur o 16 eius] Ieau a genu D 17 firmat a 19 nos om. a saluum a 20 non D nihil Ka quicquam om. Ka 21 et om. a 24 substructa a potentia a 26 a patre a . )

473
enim omnes potestates et principatus et dominationes Christo genu flexerint, tunc filius manifestabit non se esse, a quo sunt omnia, sed filium eius et illum in se uideri. haec est subiectio et regni traditio. ostendens enim patrem esse, a quo sunt omnia, subicit se illi, cum de eo se dicit esse. tanta enim claritas et maiestas in aduentu filii uidebitur, ut omnes potentiae et chori angelorum hunc singularem putent deum. saluator autem, cum se non illum esse dixerit, qui dicitur pater, sed filium eius, regnans tradit regnum patri. in hac re manifestata est et subiectio et regni traditio, quia. cum a patre se profitetur esse, quicquid habet, patris esse fatetur omnem summam referens ad eum.

LXXVIIII.

LXXVIIII = LXXXIII

LXXX. QVID OPUS ERAT UT GALATAS ARGUENS APOSTOLUS HOC INTERPONERET — GALATIS ENIM POST EUANGELIUM AD LEGEM CONFUGIENTIBUS INTER CETERA AIT: \'MEDIATOR ENIM UNIUS NON EST, DEUS AUTEM UNUS EST\' —, QVASI GALATAE UNUM DEUM NEGARENT, QVIPPE CUM HAC RATIONE INDUCTI (SINT) IN LEGE, UT UNUM DEUM ET SINGULAREM CREDERENT, CHRISTUM AUTEM MINISTRUM TANTUM EX PRAEDESTINATIONE UENISSE AD DISPENSANDUM DONUM GRATIAE DEI?

Manifestum est sic inductos Galatas in legem fuisse, ut et Christum profiterentur, sed non sicut dignum est, sed more Fotini, ut, quia unum deum lex praedicat, contra legem sit, si Christus deus dicatur. hoc commentum Iudaeorum est, qui magnalibus uirtutum uicti crediderunt post crucem Christum, ita [*]( 1 cf. Col. 1, 16 .2. 4 cf. I Cor. 8, 6 6 cf. Te Deum Laudamus 3 17 Gal. 3, 20 ) [*]( 1 et pr.] omnes a 3 uidere D 5 subiecit Ka maiestas et claritaa a 10 cum] cum et Ka 11 confitetur esse a 17 autem a 19 inducti om. a sint addidi, om. DKa 20 le>ge] add. fuissent a ut] et K 24 est om. a 28 Christi Ka )

474
ut profitentes Christum legem tamen seruarent, quasi non esset omnis spes in Christo ponenda. hi sunt, quos apostolus falsos fratres appellat. isti ergo post apostolorum traditionem Galatarum sensum corruperant, ita ut Iudaeos eos facerent sub nomine saluatoris. hinc apostolus Christum dicit uenisse arbitrum circumcisionis et praeputii, sicut dicit ad Ephesios: in uno nouo homine faciens pacem. si ergo arbiter uenit Christus, arbiter autem sic facit pacem inter duos, ut nouam regulam ponat, auferens ambobus professiones reconciliat eos ut eius sententiam secuti amittant discordiam pristinam. Iudaeo enim circumcisionem uindicante et gentili praeputium discordia fit; cum uero hoc aufertur, fit pax..

\'Si igitur sic se haec habent, quo modo uos,) inquit, \'Galatae Iudaei facti Christi arbitrium corrumpitis?\' ideo dixit illis: euacuati estis a Christo. ius enim reconciliationis, quod inter eos constituerat, spernentes ad pristinum Iudaeorum sensum conuersi sunt, accusantes tam se quam reconciliatorem; omne enim quod displicet accusatur: et quoniam haec res Galatas ad legem conuerti coegerat, ut unum deum sine mysterio faterentur, quasi legi esset inimicum, si Christus deus diceretur, dicit: arbiter, hoc est mediator, unius non est — sed duorum utique; uos autem conuersi ad legem arbitrum recusastis —, deus tamen unus est.\' quo dicto non sic se Christum deum praedicare testatur, ut alterum deum faceret aut duos profiteretur, sed unum esse deum, sicut et in lege dictum est, quia, cum Christus de deo deus praedicatur, non ad alterum proficit deum, quia quod de deo est non se permittit alterum [*]( 3 cf. Gal. 2, 4 6 Eph. 2, 15 14 Gal. 5, 4 21 Gal. S, 20 23 Gal. 3, 20 25 cf. Ex. 20, 3 etc. 26 cf. Symb. Nicaen. ieste Torno Damasi (Eccl. Occid. Mora. ed. Tumer I 283) ) [*]( 2 omnis om. a Hii D 9 professionee] et add. D 10 iadeoram D 11 circumcisione D iudicante D indicante a praeputio D 12 hoc] ambobus K add. ambobus a 14 illis om. K 16 spernebant (ebant in ras) K Iudaeorum pristinum K 17 sunt om. K 23 quo dicto non] Quod dicit (non add. 8. Z. m2) K Non dicit a deum om. K 24 testatur om. Ka 26 Christns cum Ka 27 quod] qui a )

475
deum dici. siue enim deus, siue, quod de deo est, unus est deus. nihil enim utique distat inter deum et quod de deo est; est enim alter. ipse enim alter propter personam, qua filius nuncupatur, ipse uero idem propter unitatem substantiae. ne reprehensibile uideatur quia\'personam\' dixi; solent enim quidam abnuere, sed apostolum sequamur qui ait: nam quod donaui, si quid donaui, propter uos in persona Christi.

LXXXI. SALUATOR, CUM SE PASSURUM DICERET ET POST TERTIUM DIEM RESURRECTURUM, ADIECIT: \'ET POSTQVAM RESURREXERO, PRAECEDAM UOS IN GALILEAM; IBI ME VIDEBITIS\'. ET ANGELUS MULIERIBUS SIMILITER. CUM INUENIATUR A MULIERIBUS ET A DISCIPULIS SUIS VISUS IN HIERUSALEM.

Uerba saluatoris retractare infidelis est, sed te uideo non de uerbis saluatoris dubitare, sed sensum requirere, quare, cum in Hierosolymis post passionem suam uisus sit, dixit se in Galilea ab his uideri. cum in Hierosolyma uisus est, sed particulatim ad recreandos animos discipulorum, in Galilea uero ab omnibus simul, ergo qui in Hierusalem uisuri illum erant per partes, in Galilea illis constituit, ut simul omnibus appareret et ad ordinandam disciplinam daret praecepta. [*]( 6 II Cor. 2, 10 8 cf. Matth. 17, 23 etc. 9 Matth. 26, 32 11 cf. Matth. 28, 7 12 cf. Matth. 28, 9. Luc. 24, 15. 34. 36 etc. 20 cf. Ioh. 20, 1 sqq. ) [*]( 3 est enim alter. ipse enim alter] (m1 in ras. Non est enim alter) sed alius K qua1 quia D 4 ipse om. K idem uero K idem om. a 5 enim] add. hoc a quidam] add. hoc K 6 sequimur K 7 personam Da 12 cum] add. tamen a 13 uisus om. a 15 dubitari D 16 galileam D Galilaeam (?) a 17 cum om. Ka iherosolimam D 18 galileam DK omnibus, Simul DK 20 Galilaeam a )

476

LXXXII. NON ESSE CONTRISTANDUM DE MORTUIS PAULUS APOSTOLUS SIGNAT; NAM DESPERANTUM EST CONTRISTARI ET IPSE: \'INFIRMUS\', INQVIT DE EPAFRODITO. \'FUIT PROPE MORTEM. SED DEUS MISERTUS EST ILLI; NON SOLUM AUTEM ILLI. SED ET MIHI, NE TRISTITIAM SUPER TRISTITIAM HABEREM\'. QVO MODO CONTRISTANDUM UETAT, CUM IPSE CONTRISTANDUM SE, SI MORTUUS FUISSET, DECLARAT?

Aliter se de morte Epafrediti, si prouenisset, contristandum significauit apostolus et aliter prohibet contristandum. nam hic propter solacium adiutorii eius, quo utebatur in euangelio, si mortuus fuisset, contristandum se dixit; nos autem sic contristari prohibet, ne obitos quasi exstinctos et perditos lugeamus desperantes de resurrectione. aliud est igitur solacium requirere quasi absentis et aliud dolere interitum iam non futuri. hic cessat consolatio, illic excluditur desperatio.

LXXXIII. QVID EST UT, CUM APOSTOLI OMNES CURAS SIBI OBLATAS SANASSENT, PROPRIIS TAMEN INFIRMIS MEDELLAM NON DEDERINT? NAM UTIQVE EPAFRODITUS USQVE AD MORTEM NON AEGROTASSET, SI INTERCESSIO APOSTOLI FUISSET AUDITA. QVIS ENIM DUBITET ORASSE HOC SAEPE APOSTOLUM ET NON IMPETRASSE? SI ENIM AUDITUS FUISSET, STATIM INFIRMITAS FUISSET ADEMPTA.

Signa et uirtutes idcirco ab apostolis factae sunt, ut iufidelitas cogeretur ad fidem, ut uidentes facta, quae hominibus inpossibilia sunt. dei ex hoc esse praedicationem agnoscerent et rationem esse in fide uirtute probarent, ut, quoniam uerbis [*]( 1 cf. I Tlices. 4, 12. 13 3 Phil. 2, 27 20 cf. Phil. 2, 27 ) [*](2 ilesperantium Ka 3 inquit infirmus D 9 se om a 10 apostolus om. IÚ, 11 liicj hoc Ka 15 quasi om. K 17 ut om K 22 apostolo D 2.5 facta K 27 esse om. K 28 ut] Et K )

477
semper contradicitur, testis uirtus posita est, cui cum uerba cedunt, rationem esse in fide significat, quae uerbis exprimi non potest. inter fideles igitur non iam signa et prodigia sunt necessaria, sed spes firma. postquam enim discitur uera esse quae promissa sunt, ad hoc se armat animus, ut spretis praesentibus futuris dignus existat meritum sibi conlocans per laborem hoc Salomone testante, qui ait: fili, accedens ad seruitutem dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem. quoniam temptationibus proficit homo, haec data sunt monita. unde apostolus: per tribulationes, inquit, oportet nos intrare in regnum dei. hae tribulationum temptationes diuersis modis accidunt, ut perseuerans animus in accepta fide possit coronari. non solum enim in fide temptatur homo, sed et in aegritudine et in damno et in persecutione et in morte carorum, ut, si in his passionibus ad auxilium daemoniorum non fuerit abductus, sine sanguinis pretio mercetur martyrium. non ergo ad dispendium Epafroditi non impetrauit apostolus quod petiit, sed ad profectum, quia et in sua causa, cum postulasset, audiuit: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur.

LXXXIIII.

LXXXIIII = XCV

LXXXV.

LXXXV = LXXI

LXXXVI.

LXXXVI = LXXXIIII

LXXXVII.

LXXXVII = LXXXVIIII

LXXXVIII.

LXXXVIII = XC

LXXXVIIII.

LXXXVIIII = XCII

XC.

XC = XCIII

XCI.

XCI = XCVI

XCII. DE AETERNITATE FILII.

Quoniam sunt quidam, qui nondum adhuc discussa erroris caligine nec purgata uel detersa ueternosae uitae carie terreno [*]( 7 Eccli. 2, 1 10 Act. 14, 22 19 II Cor. 12, 9 ) [*]( 1 contrahitar a 3 iam om. a 4 diacitur] dicitur (corr. docentia) K 9 temptatitmem, quoniam K 10 homo. Haec K per] add. multas s. I. K 18 perseuerantis a 16 adductus Ka 20 nam] uera a 30 carie D )

478
sensu aestimantes dubitant uel de dei filio uel duos unum esse — perfida enim et contumax natio Iudaeorum, quibus fons legis et sacramentorum thesauri patuerunt, non ambigit, sed nefariis pernegat uocibus —, breuiter, quantum tractatus contractior patitur, edisseram. spes enim ignorantibus, si uelint discere, integra dimittitur; poena dissimulantibus perpetua destinatur.

Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate praestantior sit, magnum aliquid et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat, sed, si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae foret. aut non potuisse amplius — quod in omnipotentem non cadit — aut noluisse — quod in benignissimum — uideretur. certe in summo deo grande non fuerat fecisse quod intra se positum uim plenae summitatis non esset habiturum- . turum. super se ergo nihil erat — nihil est enim quod deum uincat —, infra se parum fuerat, quia minus maximo non congruebat. simillimum itaque suum filium creans edidit ex se quasi alterum se, ac sic illud summum et maximum bonum, quod nobis ex deo suppetit, per eius ad nos propaginem redundauit.

Quin et haec simul intellegenda ratio est deum, qui hunc mundum condidit, ei, qui inter cetera pulchritudinis ordinationisque miracula creandi quoque naturam sufficiendis sui cuiusque generis foetibus tribuit, ipsum prius utique habuisse quod dederit. nullus enim dat quod ipse non habeat. qui ergo habuit filium totis sibi similitudinis partibus congruentem — hoc est, unus unicum, probus probum, bonus benignum, beatus beatum, maximus maximum, sempiternus aeternum —, habuit [*](1 existimantes a 2 perfidia K et] quaeque et K quoque et a 3 patuerunt) hoc monstrare potuerunt a sed] sed qui (?) K 4 tractus a contractior] contra eos (eos in ras.) K 5 ignorantibus] add. integra a 6 integra om. a perpetua] perpraua K 8 aliquod Ka edere ex se atque] edere extat quae K aedere exeat, que a 10 potuisset a 11 omnipotente DK noluisset a in benignissimo (rno in ras.) K inbenignissimum (sine puncto) a 12 uideretur] absurdum est (est 8. I.) uideretur K 13 infra a 17 se ac sic] se a se a 19 quin et] Quare et K quinetiam a haec simul] hic similis in ras. K 21 cuiuslibet a 28 habeat] habet Ka habuit ergo Ka )

479
utique ante mundum creatae subolis principatum, de quo rebus oriundis impertiebatur exemplum, ut gignentium germina suis respondere seminibus cogerentur. nec sane aliter sinebat ordo legitimus, quam ut pater rerum futurus ante esse debuerit pater proprius, hoc est proprii sui foetus.

Sed quod editum filium diximus, non sic est accipiendum, tamquam nostri similem habeat ortum natusque ita sit, ut mortales nasci uidemus, cum prorumpente foetu existant quae ante non fuerant. illa enim aliunde insitis concepta seminibus elementorum distantia in coetum sui generis specie coalescunt; hic autem diuinitus nullo auxilio admixtionis externae ex se id, quod in se ac secum semper habuit, eduxit et protulit. ut enim, si lucem nasci ex sole dicamus, quod ab eo procedat et profluat, non utique sic dicimus, quasi aliquando sine luce sol aut esse possit aut fuerit, ut eam tempore aliquo a se superiore generauerit, sed ut, quod secum semper obtinuit, eam de se scilicet genitam sine coepti aliqua distinctione principii, quia semper fulgeat, semper ex se uelut munere reparante conlustret, sic dei filius ab aeterno patri cohaerens hanc quoque eius similitudinem tenuit, ut nec ortum habeat nec occasum. et ut deus sine origine sempiternus, ita et filius sempiternus; et ut deus unus est, simplex idemque, sic cum patre permixtus, ut nominibus et adfectibus distincti quidem, sed idem sint, in ambobus unus et uterque in uno inseparabili maiestate continuus.