Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quamuis non longe discrepet sensus, tamen aliud est, quod dicit saluator, et aliud, quod adfirmat apostolus Iohannes. nam saluator rogat pro discipulis, ut a mali infestatione tuti [*]( 7 Rom. 7, 14 19 Ioh. 17, 9 21 I Ioh. 2, 1. 2 ) [*]( 2 peccare Ka 3 lege a 4 illa] haec K 5 sed add. a, om. DK 6 exinanire D 7 exinanit D 8 lei Ka neomeniorum D 9 deponitj punit Ka 12 dura] dum a acceperant a quia Da 15 lex est Ka 26 firmat a )

471
praestentur. denique sic dicit: non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serues eos a malo. apostolus autem Iohannes aliud genus precationis inducit; ait namque: habemus aduocatum, qui postulat pro peccatis nostris et totius mundi. pro Christianis ergo duplici genere postulat, quia et pro peccatis illorum orat et ut tuti a diaboli infestatione praestentur. pro his autem, qui non credunt, haec sola deprecatio est, ut, cum pro peccatis suis et perfidia plecti merentur, bonitas et patientia dei expectet illos, si forte uelint corrigi. nec enim postulat ut ignoscantur illis peccata diffidentibus, sed ut dilationem accipiant longam, ut, si se emendauerint, dimittantur illis delicta. hoc ergo postulat pro illis saluator, quod diximus.

LXXVIII. IN EUANGELIO LEGIMUS ANGELUM DICERE AD MARIAM MATREM DOMINI, QVOD \'REGNI EIUS\', ID EST CHRISTI, \'NON ERIT FINIS\' ET DANIHEL EODEM SENSU DICIT DE HOC; AIT ENIM: TUNC EXURGET REGNUM AETERNUM, QVOD NUMQVAM CORRUMPETUR\' CONTRA APOSTOLUS DE DOMINO: \'CUM TRADIDIT\', INQVIT, \'REGNUM DEO ET PATRI. QVO MODO REGNUM AETERNUM HABEBIT, QVOD TRADITURUS DICITUR DEO ET PATRI?

In causa patris et filii, id est dei et Christi, traditio, non abolitio intellegitur. considera enim quo modo pater tradiderit filio regnum ipso hoc domino protestante: omnia enim, inquit, mihi tradita sunt a patre meo. si pater ergo desiit habere, cum tradidit, potest et de saluatore dici quia, cum tradidit, [*](1 Ioh. 17, 15 3 1 Ioh. 1, 1. 2 16 Luc. 1, 33 18 Dan. 2, 44 20 I Cor. 15, 24 26 Matth. 11, 27 ) [*](5 postulatur Ka 6 oratur Ka 8 mererentur a 9 dei om. a uellent a 10 non a postulatur Ka 17 eodem sensu] eadem a 18 de hoc om. a ait enim om. D 19 in §ternum a 20 tradi- derit Ka 26 hec a preatante D )

472
amisit. nam filius, postquam traditum sibi a patre regnum dixit, patrem adhuc praeferens ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. secundum hunc igitur sensum et filius non amittit regnum cum tradit, ut haec uera sint, et angelus et Danihel non discrepare ab hoc sensu dicuntur. qui enim horum testimonium detractandum putat, perfidia plenus est.