Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Patribus data est lex, quae filiis similibus oneri esset. nam postea non minus, sed forte amplius in deum peccauerunt quam patres illorum. praescius enim deus filiis magis hanc legem dedit, quia illi omnes in heremo obierunt.