Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Uerba quidem diuersa sunt, sed unus est sensus, quo modo iterum uerba eadem diuersum habent sensum, ut puta: quod non est ex fide, peccatum est et: lex, ait, non est ex fide, nec tamen peccatum est. hos ergo, quos (multos) dixit saluator, ipsos apostolus \'omnes\' significauit. multi enim sunt. quia maxima pars ex omni populo et gente creditura est saluatori. istos apostolus credentes (omnes) nuncupauit; sic enim [*]( 3 Ioh. 9. 24 5 Ioh. 9, 32. 38 8 Ioh. 10, 21 10 Ioh. 10, 8 15 II Cor. 5, 14. 15 17 Matth. 20, 28 21 Rom. 14, 23 22 Gal. 3. 12 ) [*]( 2 euocantea D 5 fuit om. a quod aperuerit a 11 ac] et Ka 12 in om. Ka 13 oboedisse Ka malos (os in ras.) D pseudo prophetis DK 15 ait] dicit K 18 suam] add. dare D 20 sant diuersa K 21 quod] omne quod Ka 22 et—peccatum eat om. D 23 aaluator dixit K 24 significat K 25 credita a )