Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

LXIIII = LXXXI

[*]( 1 cf. Hebr. 11, 38 2 cf. Ex. 20, 10. Act. 1, 12 etc. 8 cf. Tit. % 12 14 cf. I Ioh. 2, 18 etc. )[*]( 2 autem] add. ciaitatem a loogius-licetj exire non licet longius a 3 altum] autem a fugi Ka 4 potest Ka autem om. Ka 8 et] id est a nec seductionem] ne edicta Ka 9 possint Ka 14 tempore Antichristi] ab antixpo Ka quae all. acripsi qua D quia Ka 15 quia Ka )

459

LXV. QVID EST QVOD DICIT APOSTOLUS: \'NEMO POTEST DICERE DOMINUM IESUM NISI IN SPIRITU SANCTO\'? ERGO FOTINUS, QVI NEGAT CHRISTUM DEUM, POTEST DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM IN SPIRITU SANCTO FATERl? ET MARCION ET MANICHEUS, QVI NEGANT CHRISTUM IN CARNE UENISSE, HIIN SPIRITU SANCTO POSSUNT DICERE DOMINUM IESUMCHRISTUM? UEL MERETRICES ET SPURCI, CUM SPIRITUS SANCTUS NON HABITET IN CORPORE SUBDITO PECCATIS ET IN MALIUOLAM ANIMAM NON INTRET SAPIENTIA?

Ueritas non ex persona probatur neque inprobatur; quicquid enim bene et uerum dicitur, sine dubio in spiritu sancto dicitur. non ergo, si quis in aliis reus est, et in hoc praescribi illi debet, quod uerum loquitur. nec illi tamen praescribitur, sed Christo domino contradicitur. qui enim negat istum uerum dicere, Christo iniuriam facit. si autem uerum dicitur negeturque quod uerum est in sancto spiritu dici, quod et Christus admittit — nemo enim bonorum uera de se dicentem arguit; nec enim ex reuelatione ediscitur, quod per traditionem discitur —, nemo uerum dicens poterit inprobari.