Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Haec apostolus ad plebem loquitur, quia adhuc episcopi ecclesiis non erant locis omnibus ordinati. ideo plebem iubet hoc facere, quod facturus esset, si illic creatus fuisset episcopus, ut conspirantes. in unum eicerent illum de coetu suo, ne consentire uiderentur operibus eius, quia qui non arguit eum,_ quem potest, sed recipit quasi non errantem, delinquendi illi fomitem. praestat, qua causa contaminatur et ipse fugans a se spiritum sanctum. -

Ad. Thessalonicenses namque simili modo inter cetera dicit: integer spiritus uester et anima et corpus sine querella in aduentu domini nostri seruetur- ipse idem sensus est; hoc est enim \'saluum\' esse, quod \'integrum\'. nam dicit rex Daniheli: salua sunt signa, Danihel? et ille re* spondit: salua,.rex, id est Integra\', ut nobis sit integer spiritus, cum non nos deserit. quos enim spiritus deserit, iam non erunt integri in causa regenerationis, quia non habent eum, per quem filii dei uocabantur. nec hoc est contrarium, [*](1 cf. I Cor. 5, 1 4 cf. I Cor. 5, 5 5 cf. II Cor. 5, 8 6 Rom. 8, 16 17 I Thess. 5, 23 20. 21 Dan. 14, 16 ) [*]( ...... 1 talem inter se] inter se talem quem K qui] om. K quem a 2 polluit-contaminet] nouerint (uerint in ras.) libidinis ut fut eras.) lege cum possint eum pellere (add. mg. talis) contaminat K habentem non potuit lege imposita pellere contaminat a 3 spiritus sanctus] spQs sčs (add. ab eo a. I.) K sanctus spiritus a recedit Ka ab] et Ka propter poll. non] quia pollutus non K quia fuit pollicitus ante a 4 ecclesiae Ka admittitur Ka 6 enim] etenim a est enim qui K 8 adhnc] ab hiis K 10 hoc om. a illi Ka 11 ne] nec K 15 Bpiritum sanctum] ipsum factum a 18 idem om. Ka 19 est pr. om. K esse] est K 20 DaniheliJ ad danielem Ka saluane Ka Danihel om. Ka ille] daniel Ka 24 uocabnntur Ka )

457
si ipsum spiritum dicamus nobis peccantibus nos deserere et integrum non esse. ideo enim integer non est, dum nos deserit, qui dux et rector noster erat,. quia, si caput nostrum est, et nos membra eius. cum autem aduersum aliquid facimus, non ille nos, sed.nos illum uidemur deserere et tunc ille uidetur integer non esse, cum nos amittit. hoc enim uerum ac manifestum est, quia non ille se. a nobis auertit, sed nos ab illo, cum peccamus. et ad Colosenses inter cetera ait: ex quo omne corpus subministratum.et productum crescit in crementum domini, quod iuxta sonum uerborum si accipiamus, non conuenit — nec enim deus aliquid dehabet, ut crementum faciat per nos —, sed, nos dum reuertimur. ad auctorem uitae nostrae et. confitemur illum, adquirit nos ad salutem et crementum facit in nobis diuinitas, ideo in eis qui ab eo recedunt, detrimentum est. hoc est ergo integrum non esse, quod est et detrimentum facere.