Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Miratur ergo, quia post rem lenem et minus grauem asperitati studerent et oneri, hoc est, ut post fidei simplicitatem circumcidi se pro elementis permitterent, neomenias colerent et sabbatum elementis subiecti. et ne pseudoapostolis occasionem dedisse uideretur dicentibus aliud esse quod acceperant Galatae quam ueritatis habet traditio, statim subiecit: quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui uos conturbant et nolunt conuertere euangelium Christi. aliud ergo erat, ad quod ab apostolo uocati erant euangelium, quam quod sequi coeperant inpulsu pseudoapostolorum, non tamen aliud erat quam Christus tradiderat, ut uel per id in errorem se inductos cognoscerent et solam fidem sequerentur profitentes Christum deum et hunc sufficere ad salutem tribuendam, per quem fuerant remissionem peccatorum adepti, non per legem, quia sine lege gratia dei donat delicta.

LVIII. CUM MULTA PECCATA IN CORPUS ADMITTI UIDEANTUR — OMNIS ENIM QVI SIBI EX QVACUMQVE PARTE CORPORIS UIM INTULERIT, IN CORPUS UTIQVE SUUM PECCAT; EST ENIM QVI SE ABSCIDIT, EST QVI LAQVEO UITAM FINIUIT, EST QVI FERRUM IN SE INIECIT —, QVA RE APOSTOLUS: \'OMNE\', INQVIT, \'PECCATUM, QVODCUMQVE FECERIT HOMO, EXTRA CORPUS EST; QVI AUTEM FORNICATUR, IN CORPUS SUUM PECCAT\'?

Inperitum putas fuisse apostolum aut uim dicti explanari desideras? nam apostolus (corpus) dicens non singularem [*]( 4 cf. EsaL 1, 13 cf. Gal. 4, 8 7 GaJ. 1, 7 22 I Cor. 6, 18 27 cf. I Cor. 6, 18 ) [*]( 1 lenem Ka 3 pro Ka per D mitterent a 4 post subiecti add. ac prouocati erant id eat gratiae non legis faetores (factorem a) Ka 6 ueritaa habet (as habet tn ras.) K traditio om. K 8 eonturbent a eontvrbwit aos K sabaertere K 10 ceperant K 11 quam Ka quod D 12 uel OWl. K 18 enim om. K 19 utique otn. K 20 occidit (ecci in raa.) K 21 finit a 23 homo fecerit K 26 Impium K ) [*]( 29* )

452
hominem significauit, sed simul conprehendit et feminam. quia portio uiri est mulier. nam omnia supra dicta facinora. quae uiolenter in se unus quisque admittit, non totum maculant corpus; singularis enim peccat ac per hoc solus fit reus. in fornicatione enim totum polluitur corpus, quia consensus contaminationis et uirum tenet et feminam: ideo graue delictum esse fornicationem. pessime enim peccatur, cum quis facinori suo socium quaerit ad perditionem. si enim, ut bene uiuens etiam pro eo praemium accipiet, quem lucrum fecit. et malus non tantum in se, sed et in illo fit reus, quem participem uoluit habere damnationis, quanto magis qui fornicatur, quem constat uno delicto se ipsum bis quodam modo contaminare ! si enim in carnem, quae ex se est, peccat, bis utique se ipsum adulterat.