Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Qui Iohannem putant dubitasse, detrahunt saluatori. aut enim recte illum asserunt dubitasse aut certe inperitiae arguunt saluatorem, quia, sicut putant, male de se sentientem laudauit. sed quia falli saluatorem inpossibile est, recte audatus ab eo Iohannes est. si recte laudatus est, non dubitauit ipso enim [*]( 1 Quaeat. 52 (p. 446, 12) 10 cf. Rom. 4, 19 17 cf. loh. 1, 32 19 Matth. 11, 3. Luc. 7, 19 23 cf. Matth. 11, 11. Luc. 7, 28 ) [*]( 1 posvit a 2 appellat K 4 potentia intentionem K horrentis a ac] ad K (corr. ant), a fatuam] famam K 5 hii D 6 ac] et K 8 credant D 10 gignantur K 11 redi D credi (eorr. redire) K 12 permiitione (corr. [?] permiextioDo) D 14 eat inimica K 15 patant K quod alt. om. Ka deos om. ll. 19 snoa om. a 22 recte illi K illum recte a 25 laudatur a )

449
tempore quo misit ad Iesum Iohannes de carcere discipulos suos dicens: tu es, qui uenturus es, an alium expectamus? tunc Iesus respondit discipulis eius dicens: ite, dicite Iohanni quae uidistis et audistis. caeci uident, surdi audiunt, leprosi mundantur, claudi ambulant, mortui resurgunt; et beatus ille est qui in me non fuerit s candalizatus. abeuntibus autem nuntiis Iohannis coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne baptista: quid. existis in desertum uidere? harundinem uento moueri aut hominem mollibus uestimentis indutum? ecce qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. sed quid existis uidere? prophetam? dico uobis quoniam plus quam prophetam. hic est de quo scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam tuam. tunc et publicani laudauerunt deum baptizati baptismo Iohannis.