Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Carnem) non substantiam carnis hoc loco intellegas, sed actus malos et perfidiam significatam in carne. per id quod enim omnis error ex uisibilibus et mundanis, caro autem cognata eorum est — ex elementis enim constat —, omnem errorem carnem appellat. non solum adulteria et fornicationes et luxurias opera dicit carnis, sed et idolatriam et maleficia et blasphemias et talia. numquid caro blasphemiam cogit aut idolatriam? nonne haec animae uitia sunt, dum consentit errori? recte autem agentibus dicit quod non sint in carne, sed in spiritu, et utique adhuc in corpore sunt. qui ergo bene ambulat nec diffidit de spe fidelium, in carne positus non esse dicitur in carne; male autem agens et blasphemus in carne dicitur esse, quia, quo modo bene agentes spiritales sunt cum ipsa carne, sic male uiuentes carnales sunt cum ipsa anima. hoc enim nuncupatur quod dicit

Hic itaque error, quem carnem appellat, concupiscit aduersus spiritum, id est suggerit mala contra eundem spiritum, [*](4 Gal. 5, 17 13 cf. Gal. 5, 19-21 17 cf. Rom. 8, 9 24 cf. Gal. 5, 17 -,_ ) [*]( 1 hii D 5 camemJ add. et caetera a 8 bona] domini mala a 10 perfidiam (m eras.) D eignificatam K significata est D significata a quod enim scripsi, cf. Study of Ambst. p. 77 quod D enim quod Ka 12 est eorum K 13 et om. Ka 14 loxuriam Ka carnis dicit K idololatriae a 15 blaspbemias] blasphemiam K blaspbemia a 17 sunt K 18 ad hoc a 20 uiuens Ka 21 ease] add. et caro Ka 25 mala] add. quia K contra eundem spiritum] idem est spiritas Ka. )

447
qui est lex dei. duas enim leges inducit, dei et diaboli. unde spiritum dicit, propterea quod lex dei spiritalis est, contra carnem, hoc est contra uitia, repugnare, ut hominem conseruet deo; lex autem diaboli, qui est error, contradicit per oblectamenta luxuriae et mundana dulcedine. his ergo repugnantibus medius homo est, qui cum conseutit spiritui, non uult caro; cum autem manum dat carni, spernit spiritum, id est legem dei contemnit. consentientem ergo carni spiritus reuocat, ne faciat quod uult; adsentientem autem spiritui caro sollicitat, ne faciat -quod putat utile. sed spiritus recte et prouidenter contradicit et reuocat, ut eripiat hominem a consiliis satanae, caro autem, quae est lex aduersa, idcirco sollicitat et spiritui legis resistit, ut per fallaciam decipiat.-

Ideo ergo haec apostolus publicat, ut ostendat arbitrio humano cui rei uoluntatem suam committat, non ut arbitrium libertatis inaniat, sed docet arbitrium cui rei se coniungat. si autem non est uoluntatis arbitrium, neque lex diaboli, quae est caro, neque lex dei, quae est spiritus, inuicem sibi aduersando hominem consiliis sollicitarent. qui enim sollicitat, suadet; qui autem suadet, non uim infert, sed circumuenit; qui circumuenitur, fallaciis quibusdam uoluntas illi mutatur. si autem non esset liberum arbitrium, nolens homo traheretur ad ea, quae non uult.